Passage
Plautus, Aulularia 4.6
lat plautus phi003 perseus lat2
Evclio Fide censebam maxumam multo fidem esse, ea sublevit os mihi paenissume: ni subvenisset corvos, periissem miser. nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim, qui indicium fecit, ut ego ílli aliquid boni dicam; nam quod edit tam duim quam perduim. nunc hoc ubi abstrúdam cogito solum locum. Silvani lucus extra murum est avius, crebro salicto oppletus. ibi sumam locum. certumst, Silvano potius credam quam Fide.— Strobilvs Euge, euge, di me salvom et servatum volunt. iam ego illúc praecurram atque inscendam aliquam in arborem indeque óbservabo, aúrum ubi abstrudat senex. quamquam hic manere mé erus sese iusserat; certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable