Passage
Plautus, Aulularia 4.7
lat plautus phi003 perseus lat2
Lyconides Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes, super Euclionis filia. nunc te obsecro resecroque, mater, quod dudum obsecraveram: fac mentionem cum avonculo, mater mea. Evnomia Scis tute facta velle me quae tu velis, et istúc confido a fratre me impetrassere; et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas, te eam cómpressisse vinulentum virginem. Lyconides Egone ut te advorsum mentiar, mater mea? Phaedrivm Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet. Iuno Lucina, tuam fidem! Lyconides Em, mater mea, tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit. Evnomia Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum, ut istúc quod me oras impetratum ab eo auferam.— Lyconides I, iam sequor te, mater. sed servom meum Strobilum miror ubi sit, quem ego me iusseram hic opperiri. nunc ego mecum cogito: si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est. ibo intro, ubí de capite meo sunt comitia.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable