Passage
Plautus, Aulularia 5.1
lat plautus phi003 perseus lat2
Strobilvs Di ímmortales, quíbus et quantis mé donatis gaúdiis. quadrilibrem aulam aúro onustam hábeo. quis me est ditior? quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii? Lyconides Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum. Strobilvs Hem, érumne ego aspició meum? Lyconides Videón ego hunc servóm meum? Strobilvs Ipsus est. Lyconides Haud alius est. Strobilvs Congrediar. Lyconides Contollam gradum. credo ego illum, út iussi, eámpse anum adiisse, huius nutrícem virginis. Strobilvs Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar. repperi— Lyconides Quid repperisti? Strobilvs Non quod pueri clamitant in faba se repperisse. Lyconides Iamne autem, ut soles? deludis. Strobilvs Ere, mane, eloquar iam, ausculta. Lyconides Age ergo loquere. Strobilvs Repperi hodie, ere, divitias nimias. Lyconides Vbinam? Strobilvs Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam. Lyconides Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit. ubi id est aurum? Strobilvs In arca apud me. nunc volo me emitti manu. Lyconides Égone te emittám manu, scélerum cumulatissume? Strobilvs Abi, ere, scio quam rem geras. lépide hercle animum tuom temptavi. iám ut eriperes apparabas: quid faceres, si repperissem? Lyconides Non potes probasse nugas. i, redde aurum. Strobilvs Reddam ego aurum? Lyconides Redde, inquam, út huic reddatur. Strobilvs Vnde? Lyconides Quod modo fassus es esse in arca. Strobilvs Soleo hercle ego garrire nugas. Lyconides Strobilvs Itá loquor. Lyconides At scin quo modo? Strobilvs Vel hercle énica, numquam hinc feres a me pro illís corcotis, stróphiis, sumptu uxório ut admemordit hominem (Evclio) ego ecfodiebam ín die denos scrobes. (Evclio) nec noctu nec diu quietus umquam servabam eam: nunc dormiam. qui mi holera cruda ponunt, hallec adduint.