Passage
Plautus, Bacchides 1.1
lat plautus phi004 perseus lat2
Bacchis Quíd si hoc potis est út tu taceas, égo loquar? Soror Lepidé, licet. Bacchis Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror. Soror Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio. Bacchis Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio. sequere hac. Pistoclervs Quid agunt duae germanae meretrices cognomines? quid in consilio consuluistis? Bacchis Bene. Pistoclervs Pol haud meretricium est. Bacchis Miserius nihil est quam mulier. Pistoclervs Quid esse dices dignius? Bacchis Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam, ut istunc militem—ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum. id, amabo te, huic caveas. Pistoclervs Quid isti caveam? Bacchis Vt revehatur domum, ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi; nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens. Pistoclervs Vbi nunc is homost? Bacchis Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere. eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium. Pistoclervs Viscus merus vostrast blanditia. Bacchis Quid iam? Pistoclervs Quia enim intellego, duae unum éxpetitis palumbem, † perii harundo alas verberat. non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror. Bacchis Quí, amabo? Pistoclervs Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom. Bacchis Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat? Pistoclervs Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia. nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus. Bacchis Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam. sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo, quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam: tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis; et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur. quid, amabo, opticuisti? Pistoclervs Quia istaec lepida sunt memoratui: eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt, animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant. Soror Quid ab hac metuis? Pistoclervs Quid ego metuam rogitas? adulescens homo penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur? Bacchis Lepide memoras. Pistoclervs Vbi ego capiam pro machaera turturem, pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pró equo lectus detur, scortum pro scuto accubet? apage a me, apage. Bacchis Ah, nimium ferus es. Pistoclervs Mihi sum. Bacchis Malacissandus es. equidem tibi do hanc operam. Pistoclervs Ah, nimium pretiosa es operaria. Bacchis Simulato me amare. Pistoclervs Vtrum égo istuc iócon adsimulem an serio? Bacchis Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo me amplexari. Pistoclervs Quid eo mi opus est? Bacchis Vt ille te videat volo. scio quid ago. Pistoclervs Et pol égo scio quid metuo. sed quid ais? Bacchis Quid est? Pistoclervs Quid si apud te eveniát desubito prandium aut potatio forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, ubi ego tum accumbam? Bacchis Ápud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet. locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est. ubi tu lepide vóles esse tibi, méa rosa, mihi dicito dato qui bene sit: ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo. Pistoclervs Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest. Bacchis Atque ecastor apud hunc fluvium áliquid perdundumst tibi. manum da et sequere. Pistoclervs Aha, minime. Bacchis Quid ita? Pistoclervs Quia istoc in lecebrosius fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo. Bacchis Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua. ille quidem hanc abducet; tú nullus ádfueris, si non lubet. Pistoclervs Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo? Bacchis Quid est quod metuas? Pistoclervs Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo: tuos sum, tibi dedo operam. Bacchis lepidus es. nunc ego te facere hoc volo. ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam: eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras; tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium. Pistoclervs Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia et operam dare mi ét ad eam operam facere sumptum de tuo. Bacchis At ego nolo dare te quicquam. Pistoclervs Sine. Bacchis Sino equidem, si lubet. propera, amabo. Pistoclervs Prius hic adero quam te amare desinam.— Soror Bene me accipies advenientem, mea soror. Bacchis Quid ita, obsecro? Soror Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus. Bacchis Meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror, ut hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite. Soror Cupio. Bacchis Dabitur opera. aqua calet: eamus hinc intro, ut laves. nám uti navi vecta es, credo timida es. Soror Aliquantum, soror. Bacchis Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem.