Passage
Plautus, Bacchides 1.2
lat plautus phi004 perseus lat2
Lydvs Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor, expectans quas tu res hoc ornatu geras. namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem videtur posse hic ad nequitiam adducier. quo nunc capessis ted hinc adversa via cum tanta pompa? Pistoclervs Húc. Lydvs Quid huc? quis istíc habet? Pistoclervs Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium, Iocus, Lúdus, Sermo, Suavisaviatio. Lydvs Quid tibi commercist cum dis damnosissimis? Pistoclervs Mali sunt homines, qui bonis dicunt male; tu dis nec recte dicis: non aequom facis. Lydvs An deus est ullus Suavisaviatio? Pistoclervs An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus; quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem, is stultior es barbaro poticio, qui tantus natu deorum nescis nomina. Lydvs Non hic placet mi ornatus. Pistoclervs Nemo ergo tibi haec apparavit: mihi paratum est quoi placet. Lydvs Etiam me advorsus exordire argutias? qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet. Pistoclervs Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit. magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode pro dignitate opsoni haec concuret cocus. Lydvs Iam perdidisti te atque me atque operam meam, qui tibi nequiquam saepe monstravi bene. Pistoclervs Ibidem égo meam operam perdidi, ubi tu tuam: tua disciplina nec mihi prodest nec tibi. Lydvs O praeligatum pectus. Pistoclervs Odiosus mihi es. tace atque sequere, Lyde, me. Lydvs Illuc sis vide, non paedagogum iam me, sed Lydum vocat. Pistoclervs Non par videtur neque sit consentaneum, cum haec qui emit intus sit et cúm amica accubet cumque osculetur et convivae alii accubent, praesentibus illis paedagogus una ut siet. Lydvs An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro? Pistoclervs Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust. Lydvs Tu amicam habebis? Pistoclervs Cum videbis, tum scies. Lydvs Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum. Pistoclervs Omitte, Lyde, ac cave malo. Lydvs Quid? cave malo? Pistoclervs Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo. Lydvs O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens. vixisse nimio satiust iam quam vivere. magistron quemquam discipulum minitarier? Pistoclervs Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus. Lydvs Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam teque ad patrem esse mortuom renuntiem. Pistoclervs Satis historiarumst. Lydvs Hic vereri perdidit. compendium edepol haud aetati optabile fecisti, cum istanc nactus es inpudentiam. occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi patrem tibi esse? Pistoclervs Tibi ego an tu mihi servos es? Lydvs Peior magister te istaec docuit, non ego. nimio es tu ad istas res discipulus docilior, quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi. Pistoclervs Istactenus tibi, Lyde, libertas datast orationis. satis est. sequere hac me ac tace.—