Passage
Plautus, Bacchides 2.2
lat plautus phi004 perseus lat2
Pistoclervs Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere, qui abire hinc nullo pacto possim, si velim: ita me vadatum amore vinctumque adtines. Chrysalvs Pro di immortales, Pistoclerum conspicor. o Pistoclere, salve. Pistoclervs Salve, Chrysale. Chrysalvs Compendi verba multa iam faciam tibi. venire tu me gaudes: ego credo tibi; hospitium et cenam pollicere, ut convenit peregre advenienti: ego autem venturum adnuo. salutem tibi ab sodáli solidam nuntio: rogabis me úbi sit: vivit. Pistoclervs Nempe recté valet? Chrysalvs Istuc volebam ego ex te percontarier. Pistoclervs Qui scire possum? Chrysalvs Nullus plus. Pistoclervs Quemnam ad modum? Chrysalvs Quia si illa inventa est, quam ille amat, recte valet; si non inventa est, minus valet moribundusque est. animast amica amanti: sí abest, nullus est; si adest, res nullast: ipsus est—nequam et miser. sed tu quid factitasti mandatis super? Pistoclervs Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius, non impetratum id advenienti ei redderem? regiones colere mavellem Acherunticas. Chrysalvs Eho, an ínvenisti Bacchidem? Pistoclervs Samiam quidem. Chrysalvs Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens; scis tu ut confringi vas cito Samium solet. Pistoclervs Iamne ut soles? Chrysalvs Dic ubi ea nunc est, obsecro. Pistoclervs Hic, exeuntem me unde aspexisti modo. Chrysalvs Vt istúc est lepidum: proximae viciniae habitat. ecquidnam meminit Mnesilochi? Pistoclervs Rogas? immo unice unum plurimi pendit. Chrysalvs Papae. Pistoclervs Immo ut eam credis? misera amans desiderat. Chrysalvs Scitum istuc. Pistoclervs Immo, Chrysale, em non tantulum umquam intermittit tempus quin eum nominet. Chrysalvs Tanto hercle melior. Pistoclervs Immo— Chrysalvs Immo hercle abiero potius. Pistoclervs Num invitus rem bene gestam audis eri? Chrysalvs Non res, sed actor mihi cor odio sauciat. etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo, nullam aeque invitus specto, sí agit Pellio. sed Bacchis etiam fortis tibi visast? Pistoclervs Rogas? ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem. Chrysalvs Edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam intellego, quod ames paratumst: quod des inventost opus. nam istic fortasse auro est opust. Pistoclervs Phílippeo quidem. Chrysalvs Atque eo fortasse iám opust. Pistoclervs Immo etiam prius: nam iam huc adveniet miles. Chrysalvs Et miles quidem? Pistoclervs Qui de amittenda Bacchide aurum hic exiget. Chrysalvs Veniat quando volt, atque ita ne mihi sit morae. domist: non metuo nec ego quoiquam supplico, dum quidem hoc valebit pectus perfidia meum. abi intro, ego hic curabo. tu intus dicito Mnesilochum adesse Bacchidi. Pistoclervs Faciam ut iubes.— Chrysalvs Negotium hoc ad me adtinet aurarium. mille et ducentos Philippos áttulimus aureos Epheso, quos hospes debuit nostro seni. inde ego hodie aliquam machinabor machinam, unde aurum efficiam amanti erili filio. sed foris concrepuit nostra: quinam exit foras?