LOGOI

Passage

Plautus, Bacchides 3.1

lat plautus phi004 perseus lat2

Lydvs Pándite atque aperíte propere iánuam hanc Orci, óbsecro. nam équidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit, nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet. Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae. apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem. omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare— quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes. egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem, Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula? neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis, quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos tua infámia fecisti gerulifigulos flagiti. de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, ut eum éx lutulento caeno propere hinc eliciat foras.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable