Passage
Plautus, Bacchides 3.4
lat plautus phi004 perseus lat2
Mnesilochvs Inimiciorem nunc utrum credam magis sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst. illum exoptavit potius? habeat. optumest. ne illa illud hercle cum malo fecit suo; nam mihi divini numquam quisquam creduat, ni ego illam exemplis plurumis planeque—amo. ego faxo hau dicet nactam quem derideat. nam iam domum ibo atque—aliquid surrupiam patri. id istí dabo. ego istanc multis ulciscar modis. adeo égo illam cogam usque ut mendicet—meus pater. sed satine ego animum mente sincera gero, qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor? amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam. verum quam illa umquam de mea pecunia ramenta fiat plumea propensior, mendicum malim mendicando vincere. numquam edepol viva me inridebit. nam mihi decretumst renumerare iam omne aurum patri. igitur mi inani atque inopi subblandibitur tum quom blandiri nihilo pluris referet, quam si ad sepulcrum mortuo narres logos. profecto stabilest me patri aurum reddere. eadem éxorabo, Chrysalo causa mea pater ne noceat, neu quid ei suscenseat mea causa de auro quod eum ludificatus est; nam illi aequomst me consulere, qui causa mea mendacium éi dixit. vos me sequimini.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable