LOGOI

Passage

Plautus, Bacchides 4.10

lat plautus phi004 perseus lat2

Philoxenvs Quam mágis in pectore meó foveo quas méus filius turbás turbet, quam se ád vitam et quos ád mores praecípitem inscitus capéssat, magis cúrae est magisque adfórmido, ne is péreat neu corrúmpatur. scio, fúi ego illa aetate ét feci illa omnía, sed more modésto; neque plácitant mores quíbus video volgo ín gnatos essé parentes: ego dáre me meo gnato ínstitui, ut animo óbsequium sumére possit; aequom ésse puto, sed nimis nolo desídiae ei dare lúdum. nunc Mnésilochum, quod mándavi, viso écquid eum ad virtútem aut ad frugem ópera sua compúlerit, sic ut eúm, si convenít, scio fe-cisse: eóst ingenio nátus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable