LOGOI

Passage

Plautus, Bacchides 4.2

lat plautus phi004 perseus lat2

Pistoclervs Quid istuc? quae istaec est pulsatio? quae te mala crux agitat, quí ad istunc modum alieno viris tuas extentes ostio? fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi? Parasitvs Adulescens, salve. Pistoclervs Salve. sed quem quaeritas? Parasitvs Bacchidem. Pistoclervs Vtram ergo? Parasitvs Nil scio nisi Bacchidem. paucis: me misit miles ad eam Cleomachus, vel ut ducentos Phílippos reddat aureos vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul. Pistoclervs Non it. negat se ituram. abi et renuntia. alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus. Parasitvs Nimis iracunde. Pistoclervs At scin quam iracundus siem? ne tíbi hercle haud longe est os ab infortunio, ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt. Parasitvs Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost, ne nucifrangibula excussit ex malis meis. tuo ego istaec igitur dicam illi periculo. Pistoclervs Quid ais tu? Parasitvs Ego istuc illi dicam. Pistoclervs Dic mihi, quis tu es? Parasitvs Illius sum integumentum corporis. Pistoclervs Nequam esse oportet cui tu integumentum improbus es. Parasitvs Sufflatus ille huc veniet. Pistoclervs Dirrumptum velim. Parasitvs Numquid vis? Pistoclervs Abeas. celeriter factost opus. Parasitvs Vale, dentifrangibule.— Pistoclervs Et tu, integumentum, vale. in eum nunc haec res vénit locum, ut quid consili dem meo sodali super amica nesciam, qui iratus renumeravit omne aurum patri, neque nummus ullust qui reddatur militi. sed huc concedam, nam concrepuerunt fores. Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable