Passage
Plautus, Bacchides 4.3
lat plautus phi004 perseus lat2
Mnesilochvs Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo ego esse áliis. credibile hóc est? nequiór nemost neque indígnior quoi di béne faciant neque quém quisquam homo aút amet aut ádeat. inimícos quam amícos aequómst med habére, malós quam bonós par magís me iuváre. ómnibus probris, quae ímprobis viris dígna sunt, dígnior núllus est homo; quí patri réddidi omne aúrum amans, mihi quód fuit praé manu. súmne ego homo miser? pérdidi mé simulque óperam Chrysali. Pistoclervs Consólandus hic mist, íbo ad eum. Mnesíloche, quid fit? Mnesilochvs Périi. Pistoclervs Di mélius faciant. Mnesilochvs Périi. Pistoclervs Non táces, insipiens? Mnesilochvs Táceam? Pistoclervs Sanús satis non es. Mnesilochvs Périi. múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt. criminin me habuisse fídem? immérito tibi íratus fui. Pistoclervs Heia, bonum habe ánimum. Mnesilochvs Vnde habeam? mortuos pluris pretist quam égo sum. Pistoclervs Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc, eum ego meis dictis malis his foribus atque hac platea abegi; reppuli, reieci hominem. Mnesilochvs Quid mi id prodest? quom ipse veniet, quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio. Pistoclervs Si mihi sit, nón pollicear. Mnesilochvs Scio, dares, novi tuom. sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; eó quod amas tamen nunc agitas sat tute tuarum rérum; sin libér sies egone ut opem mi ferre posse pútem inopem te? non potest. Pistoclervs Tace modo: deus respiciet nos aliquis. Mnesilochvs Nugae. vale. Pistoclervs Mane. Mnesilochvs Quid est? Pistoclervs Tuam cópiam eccam Chrysalum video. tace.