Passage
Plautus, Bacchides 4.4
lat plautus phi004 perseus lat2
Chrysalvs Hunc hóminem decet auro éxpendi, huic décet statuam statui éx auro; nam dúplex hodie facinús feci, duplicíbus spoliis sum adféctus. érum maiorem méum ut ego hodie lúsi lepide, ut lúdificatust. cállidum senem cállidis dolis cómpuli et pérpuli, mi ómnia ut créderet. núnc amanti ero fílio senis, quícum égo bibo, quícum édo et amo, régias cópias aúreasque óptuli, út domo súmeret neú foris quaéreret. nón mihi istí placent Pármenonés, Syri, quí duas aut trís minas aúferunt eris. néquius nil ést quam egens cónsili servós, nisi hábet multipotens péctus: úbicumque usús siet, péctore expromát suo. nullús frugi esse pótest homo, nisi qui ét bene et mále facere tenet. ímprobis cum ímprobus sit, hárpaget fúribus, fúretur quód queat, vórsipellem frúgi cónvenit esse hominem, péctus quoi sapít: bonus sít bonis, malus sít malis; utcúmque res sit, ita ánimum hábeat. séd lubet scíre quantum aúrum erus sibi démpsit et quíd suo réddidit patri. sí frugi est, Hérculem fécit ex patre: décimam partem eí dedit, síbi novem abstulit. séd quem quaero óptume eccum óbviam mihi est. núm qui nummi éxciderúnt, ere, tibi, quod síc terram optuére? quid vós maestos tam trístesque esse cónspicor? non plácet nec temere est étiam. quin mihi réspondetis? Mnesilochvs Chrýsale, occidi. Chrysalvs Fortassis tu auri dempsisti parum? Mnesilochvs Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum. Chrysalvs Quid igitur, stulte? an tu, quoniam occasio ad eam rem fuit mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres, sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus? an nescibas quam eius modi hómini raro tempus se daret? Mnesilochvs Erras. Chrysalvs At quidem túte errasti, cum parum immersti ampliter. Mnesilochvs Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris. occidi. Chrysalvs Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali. Mnesilochvs Perii. Chrysalvs Quid ita? Mnesilochvs Quia patri omne cum ramento reddidi. Chrysalvs Reddidisti? Mnesilochvs Reddidi. Chrysalvs Omnene? Mnesilochvs Oppido. Chrysalvs Occisi sumus. qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum? Mnesilochvs Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale, mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi meo patri. Chrysalvs Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri? Mnesilochvs Mé id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide. Chrysalvs Em, istoc dicto dédisti hodie ín cruciatum Chrysalum; nam úbi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex. Mnesilochvs Ego patrem exoravi. Chrysalvs Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor? Mnesilochvs Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat; atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale. Chrysalvs Quid vis curem? Mnesilochvs Vt ad senem etiam álteram facias viam. compara, fabricare finge quod lubet, conglutina, ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas. Chrysalvs Vix videtur fieri posse. Mnesilochvs Perge, ac facile ecfeceris. Chrysalvs Quam, malum, fácile, quem mendaci prendit manufesto modo? quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere. Mnesilochvs Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi. Chrysalvs Quid dixit? Mnesilochvs Si tu illum solem sibi solem esse diceres, se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies. Chrysalvs Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit. Mnesilochvs Nunc quid nos vis facere? Chrysalvs Énim nil nisi ut ametis impero. ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo. quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo? sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi. Mnesilochvs Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide. Chrysalvs Ego dabo. Mnesilochvs Tum nobis opus est sumptu. Chrysalvs Ah, placide volo unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam. de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem; ea ballista si pervortam turrim et propugnacula, recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus: si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus, sicut animus sperat. Pistoclervs Apud test animus noster, Chrysale. Chrysalvs Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito Pistoclervs Quid? Chrysalvs Stilum, ceram et tabellas, linum. Pistoclervs Iam faxo hic erunt.— Mnesilochvs Quid nunc es facturus? id mihi dice. Chrysalvs Coctumst prandium? vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia? Mnesilochvs Sicut dicis. Chrysalvs Pistoclero nulla amica est? Mnesilochvs Immo adest. alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides. Chrysalvs Quid tu loquere? Mnesilochvs Hoc, ut futuri sumus. Chrysalvs Vbist biclinium vobis stratum? Mnesilochvs Quid id exquaeris? Chrysalvs Res itast, dici volo. nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar. Mnesilochvs Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice. Chrysalvs Euax, nimis bellus átque ut esse maxume optabam locus. Pistoclervs Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost. Chrysalvs Quid parasti? Pistoclervs Quae parari tu iussisti ómnia. Chrysalvs Cape stilum propere et tabellas tu has tibi. Mnesilochvs Quid postea? Chrysalvs Quod iubebo scribito istic. nam propterea te volo scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat. scribe. Mnesilochvs Quid scribam? Chrysalvs Salutem tuo patri verbis tuis. Pistoclervs Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius. Chrysalvs Ne interturba. Mnesilochvs Iam imperatum in cera inest. Chrysalvs Dic quem ad modum. Mnesilochvs Mnesilochus salutem dicit suo patri. Chrysalvs Adscribe hoc cito: “Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater, quia tibi aurum reddidi et quía non te fraudaverim.” Pistoclervs Mane dum scribit. Chrysalvs Celerem oportet esse amatoris manum. Pistoclervs Atque † idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito. Mnesilochvs Loquere. hoc scriptumst. Chrysalvs “Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi, sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat; et profecto se ablaturum dixit.” plane adscribito. Mnesilochvs Dic modo. Chrysalvs “Atque id pollicetur se daturum aurum mihi, quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater. sed, pater, vide né tibi hodie verba det: quaeso cave.” Mnesilochvs Loquere porro. Chrysalvs Adscribe dum etiam. Mnesilochvs Loquere quid scribam modo. Chrysalvs “Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris, ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.” cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito. Mnesilochvs Obsecro, quid istís ad istunc usust conscriptis modum, ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi? Chrysalvs Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi? mea fiducia ópus conduxi et meo periclo rem gero. Mnesilochvs Aequom dicis. Chrysalvs Cedo tabellas. Mnesilochvs Accipe. Chrysalvs Animum advortite. Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst, atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito. Pistoclervs Numquid aliud? Chrysalvs Hoc, atque etiam: úbi erit accubitum semel, ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum. Pistoclervs O imperatorem probum! Chrysalvs Iam bis bibisse oportuit. Mnesilochvs Fugimus.— Chrysalvs Vos vostrum curate officium, ego efficiam meum.