Passage
Plautus, Bacchides 4.6
lat plautus phi004 perseus lat2
Nicobvlvs Nimium illaec res est magnae dividiae mihi, supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum. Chrysalvs Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihi adeundi ad hominem tempus. Nicobvlvs Quis loquitur prope? atque hic quidem, opinor, Chrysalust. Chrysalvs Accessero. Nicobvlvs Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum? taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit, ut tua iam virgis latera lacerentur probe ferratusque in pistrino aetatem conteras. omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua. Chrysalvs Men criminatust? optimest: ego sum malus, ego sum sacer, scelestus. specta rem modo; ego verbum faciam nullum. Nicobvlvs Etiam, carnufex, minitare? Chrysalvs Nosces tu illum actutum qualis sit. nunc has tabellas ferre me iussit tibi. orabat, quod istic esset scriptum ut fieret. Nicobvlvs Cedo. Chrysalvs Nosce signum. Nicobvlvs Novi. ubi ipse est? Chrysalvs Nescio. nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia. scio me ésse servom. nescio etiam id quod scio. nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit; pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus. Nicobvlvs Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.— Chrysalvs Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat. servos arcessit intus qui me vinciant. bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis. sed conticiscam, nam audio aperiri fores.