LOGOI

Passage

Plautus, Bacchides 4.7

lat plautus phi004 perseus lat2

Nicobvlvs Constringe tu illi, Artamo, actutum manus. Chrysalvs Quid feci? Nicobvlvs Impinge pugnum, si muttiverit. quid hae locuntur litterae? Chrysalvs Quid me rogas? ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli. Nicobvlvs Eho tu, loquitatusne es gnato meo male per sermonem, quia mi id aurum reddidit, et te dixisti id aurum ablaturum tamen per sycophantiam? Chrysalvs Egone istuc dixi? Nicobvlvs Ita. Chrysalvs Quis homost qui dicat me dixisse istuc? Nicobvlvs Tace, nullus homo dicit: hae tabellae te arguont, quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent. Chrysalvs Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius: egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine. Nicobvlvs Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo ut pergraecetur tecum, tervenefice. Chrysalvs O stulte, stulte, nescis nunc venire te; atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat. Nicobvlvs Responde: quis me vendit? Chrysalvs Quem di diligunt adulescens moritur, dum valet sentit sapit. hunc si ullus deus amaret, plus annis decem, plus iam viginti mortuom esse oportuit: terrai ódium ámbulat, iam nil sapit nec sentit, tantist quantist fungus putidus. Nicobvlvs Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc intro atque adstringite ad columnam fortiter. numquam auferes hinc aurum. Chrysalvs Át qui iam dabis. Nicobvlvs Dabo? Chrysalvs Atque orabis me quidem ultro ut auferam, cum illum rescisces criminatorem meum quanto in periclo et quanta in pernicie siet. tum libertatem Chrysalo largibere; ego adeo numquam accipiam. Nicobvlvs Dic, scelerum caput, dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius? Chrysalvs Sequere hac me, faxo iam scies. Nicobvlvs Quo gentium? Chrysalvs Tres unos passus. Nicobvlvs Vel decem. Chrysalvs Agedum tu, Artamo, forem hanc pauxillum áperi; placide, ne crepa; sat est. accede huc tu. viden convivium? Nicobvlvs Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem. Chrysalvs Qui sunt in lecto illo altero? Nicobvlvs Interii miser. Chrysalvs Novistine hominem? Nicobvlvs Novi. Chrysalvs Dic sodes mihi, bellan videtur specie mulier? Nicobvlvs Admodum. Chrysalvs Quid illám, meretricemne esse censes? Nicobvlvs Quippini? Chrysalvs Frustra es. Nicobvlvs Quis igitur obsecrost? Chrysalvs Inveneris. ex me quidem hodie numquam fies certior.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable