LOGOI

Passage

Plautus, Bacchides 4.8

lat plautus phi004 perseus lat2

Cleomachvs Meamne híc Mnesilochus, Nicobuli filius, per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost? Nicobvlvs Quis illést? Chrysalvs Per tempus hic venit miles mihi. Cleomachvs Non me arbitratur militem, sed mulierem, qui me meosque non queam defendere. nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat, ni illum exanimalem faxo, si convenero, nive exheredem fecero vitae suae. Nicobvlvs Chrysale, quis ille est qui minitatur filio? Chrysalvs Vir hic ést illius mulieris quacum accubat. Nicobvlvs Quid, vir? Chrysalvs Vir, inquam. Nicobvlvs Nuptanest illa, obsecro? Chrysalvs Scies haúd multo post. Nicobvlvs Oppido interii miser. Chrysalvs Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus? age nunc vincito me, auscultato filio. dixin tibi ego illum invénturum te qualis sit? Nicobvlvs Quid nunc ego faciam? Chrysalvs Iube sis me exsolvi cito; nam ní ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet. Cleomachvs Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim, quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem. Chrysalvs Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes? Nicobvlvs Exsolvite istum. perii, pertimui miser. Cleomachvs Tum illam, quae corpus publicat volgo suom, faxo se haud dicat nactam quem derideat. Chrysalvs Pacisci cum illo paulula pecunia potes. Nicobvlvs Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet, dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet. Cleomachvs Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi, iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido. Nicobvlvs Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro, pacisce quid vis. Chrysalvs Ibo et faciam sedulo. quid clamas? Cleomachvs Vbi erus tuos est? Chrysalvs Nusquam. nescio. vis tibi ducentos nummos iam promittier, ut ne clamorem hic facias neu convicium? Cleomachvs Nihil est quod malim. Chrysalvs Atque ut tibi mala multa ingeram? Cleomachvs Tuo arbitratu. Nicobvlvs Vt subblanditur carnufex. Chrysalvs Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi. tu aurum rogato; ceterum verbum sat est. Nicobvlvs Quid fít? Chrysalvs Ducentis Phílippis rem pepigi. Nicobvlvs Ah, salus mea, servavisti me. quam mox dico dabo? Chrysalvs Roga hunc tu, tu promitte huic. Nicobvlvs Promitto, roga. Cleomachvs Ducentos nummos aureos Philippós probos dabin? Chrysalvs Dabuntur inque. responde. Nicobvlvs Dabo. Chrysalvs Quid nunc, impure? numquid debetur tibi? quid illí molestus es? quid illum morte territas? et ego te et ille mactámus infortunio. si tibi est machaera, at nobis veruinast domi: qua quidem te faciam, si tu me inritaveris, confossiorem soricina nenia. iam dudum hercle equidem sentio, suspicio quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere. Cleomachvs Immo est quoque. Chrysalvs Ita me Iuppiter Iuno Ceres Minerva † Latona Spes Opis Virtus Venus Castor Polluces Mars Mercurius Hercules Summanus Sol Saturnus dique omnes ament, ut ille cum illa neque cubat neque ambulat neque osculatur neque illud quod dici solet. Nicobvlvs Vt iurat! servat me ille suis periuriis. Cleomachvs Vbi nunc Mnesilochus ergost? Chrysalvs Rus misit pater. illa autem in arcem ábiit aedem visere Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi. Cleomachvs Abeo ad forum igitur. Chrysalvs Vél hercle ín malam crucem. Cleomachvs Hodie exigam aurum hoc? Chrysalvs Exige, ac suspende te: ne supplicare hunc censeas tibi, nihili homo.— ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro deos immortales) ire huc intro ad filium. Nicobvlvs Quid eo intro ibis? Chrysalvs Vt eum dictis plurumis castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum. Nicobvlvs Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro, cave pársis in eum dicere. Chrysalvs Etiam me mones? satin est si plura ex me audiet hodie mala, quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?— Nicobvlvs Lippi illic oculi servos est simillimus: si non est, nolis esse neque desideres; si est, abstinere quin attingas non queas. nam ni illic hodie forte fortuna hic foret, miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua atque obtruncaret moechum manufestarium. nunc quasi ducentis Phílippis emi filium, quos dare promisi militi: quos non dabo temere etiam prius quam filium convenero. numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo; verum lubet etiam mi has perlegere denuo: aequomst tabellis consignatis credere.—

Provenance