LOGOI

Passage

Plautus, Bacchides 4.9

lat plautus phi004 perseus lat2

Chrysalvs Atrídae duo fratrés cluent fecísse facinus máxumum, quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus mille cum numero navium decumo anno post subegerunt. non pedibus termento fuit praeut égo erum expugnabo meum sine classe sineque exercitu et tanto numero militum. nunc prius quam húc senex venit, libet lámentari dum éxeat. o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex, qui misere male mulcabere quadringéntis Philippis aureis. nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum. tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo ínsunt milites armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc. atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum: exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis. nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio; miles Menelaust, ego Agamemno, ídem Vlixes Lartius, Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae; is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio. nam illi ítidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum: ín dolis ego prénsus sum, ille mendícans paene invéntus interiit, dum íbi exquirit fata Iliorum; adsímiliter mi hodie óptigit. vínctus sum, sed dólis me exemi: item se ílle servavít dolis. Ílio tria fuísse audivi fáta quae illi fórent exitio: signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors; tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur: paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio. nam dúdum primo ut díxeram nostró seni mendácium et de hóspite et de auro ét de lembo, ibi sígnum ex arce iam abstuli. iam dúo restabant fáta tunc, nec mágis id ceperam óppidum. post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum, cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis. post cúm magnifico mílite, urbes vérbis qui inermús capit, conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni: eum ego ádeo uno mendácio devíci, uno ictu extémpulo cépi spolia. is núnc ducentos númmos Philippos míliti, quos dáre se promisít, dabit. nunc álteris etiam ducentis usus est, qui dispensentur Ílio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites. sed Príamum adstantem eccum ánte portam vídeo. adibo atque adloquar. Nicobvlvs Quóianam vox própe me sonat? Chrysalvs O Nicobule. Nicobvlvs Quid fit? quíd quod te misi, écquid egísti? Chrysalvs Rógas? congredere. Nicobvlvs Gradior. Chrysalvs Optumus sum oratór. ad lacrumas coégi hominem cástigando maleque dictis, quae quidem quívi comminisci. Nicobvlvs Quid ait? Chrysalvs Verbum nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar; tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit. tíbi me iussit dare, sed metuo, né idem cantent quod priores. nosce signum. estne eius? Nicobvlvs Novi. libet perlegere has. Chrysalvs Perlege. nunc súperum limen scínditur, nunc ádest exitium Ílio, turbát equos lepide lígneus. Nicobvlvs Chrysále, ades, dum ego has pérlego. Chrysalvs Quid mé tibi adesse opus ést? Nicobvlvs Volo, út scias quae hic scrípta sient. Chrysalvs Níl moror neque scíre volo. Nicobvlvs Támen ades. Chrysalvs Quid opúst? Nicobvlvs Taceas: quód iubeo id faciás. Chrysalvs Adero. Nicobvlvs Eúge litterás minutas. Chrysalvs Quí quidem videát parum; vérum, qui satis vídeat, grandes sátis sunt. Nicobvlvs Animum advórtito igitur. Chrysalvs Nólo inquam. Nicobvlvs At volo ínquam. Chrysalvs Quid opust? Nicobvlvs Át enim id quod te iúbeo facias. Chrysalvs Iústumst ut tuós tibi servos tuo árbitratu sérviat. Nicobvlvs Hoc áge sis nunciam. Chrysalvs Vbi lubet, recita: aúrium operam tíbi dico. Nicobvlvs Ceraé quidem haud parsit néque stilo; sed quídquid est, pellégere certumst. “Patér, ducentos Phílippos quaeso Chrýsalo da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.” malum quidem hercle magnum. Chrysalvs Tibi dico. Nicobvlvs Quid est? Chrysalvs Non prius salutem scripsit? Nicobvlvs Nusquam sentio. Chrysalvs Non dabis, si sapies; verum si das maxume, ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi: nam ego non laturus sum, si iubeas maxume. sat sic suspectus sum, cum careo noxia. Nicobvlvs Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego. Chrysalvs Inde a principio iam inpudens epistula est. Nicobvlvs “Pudet prodire me ad te in conspectum, pater: tantum flagitium te scire audivi meum, quod cum peregrini cubui uxore militis.” pol haud derides; nam ducentis aureis Philippís redemi vitam ex flagitio tuam. Chrysalvs Nihil est illorum quin ego illi dixerim. Nicobvlvs “Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater, ne me, in stultitia si deliqui, deseras. ego animo cupido atque oculis indomitis fui; persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.” prius té cavisse ergo quám pudere aequom fuit. Chrysalvs Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia. Nicobvlvs “Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus me obiurigavit plurumis verbis malis, et me meliorem fecit praeceptis suis, ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.” Chrysalvs Estne istuc istic scriptum? Nicobvlvs Em specta, tum scies. Chrysalvs Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus. Nicobvlvs “Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater, da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.” Chrysalvs Ne unum quidem hercle, si sapis. Nicobvlvs Sine perlegam. “ego ius iurandum verbis conceptis dedi, daturum id me hodie mulieri ante vesperum, prius quam á me abiret. nunc, pater, ne perierem cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest, quam propter tantum damni feci et flagiti. cave tíbi ducenti nummi dividiae fuant; sescenta tanta reddam, si vivo, tibi. vale atque haec cura”. quid nunc censes, Chrysale? Chrysalvs Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo, neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet, fecisse dicas de mea sententia. verum, ut ego opinor, sí ego in istoc sim loco, dem potius aurum quam illum corrumpi sinam. duae condiciones sunt: utram tu áccipias vide: vel ut aurum perdas vel ut amator perieret. ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo. Nicobvlvs Miseret me illius. Chrysalvs Tuos est, non mirum facis. si plus perdundum sit, periisse suaviust, quam illud flagitium volgo dispalescere. Nicobvlvs Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret, dum salvos esset, quam revenisset domum. quid ego istic? quod perdundumst properem perdere. binos ducentos Philippos iam intus ecferam, et militi quos dudum promisi miser et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale.— Chrysalvs Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum. scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo. edepol qui me esse dicat cruciatu malo dignum, ne ego cum íllo pignus haud ausim dare; tantas turbellas facio. sed crepuit foris: ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam. Nicobvlvs Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio. ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi. Chrysalvs Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat. nolo ego mihi credi. Nicobvlvs Cape vero, odiose facis. Chrysalvs Non equidem capiam. Nicobvlvs At quaeso. Chrysalvs Dico ut res se habet. Nicobvlvs Morare. Chrysalvs Nolo, inquam, aurum concredi mihi. vel da aliquem qui servet me. Nicobvlvs Ohe, odiose facis. Chrysalvs Cedo, sí necesse est. Nicobvlvs Cura hoc. iam égo huc revenero.— Chrysalvs Curatum est—esse te senem miserrumum. hoc est incepta efficere pulcre: bellule mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem; salute nostra atque urbe capta per dolum domum reduco íntegrum omnem exercitum. sed, spectatores, vos nunc ne miremini quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror; verum tamen accipientur mulso milites. nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.—

Provenance