Passage
Plautus, Bacchides 5.1
lat plautus phi004 perseus lat2
Nicobvlvs Quicúmque ubi ubi sunt, quí fuerunt quiqué futuri sunt pósthac stultí, stolidi, fatuí, fungi, bardí, blenni, buccónes, solús ego omnis longe ántideo stultítia et moribus índoctis. perií, pudet: hocine me aétatis ludós bis factum esse índigne? magis quam íd reputo, tam mágis uror quae méus filius turbávit. perdítus sum atque eradícatus sum, omníbus exemplis éxcrucior. omnía me mala conséctantur, omníbus exitiis ínterii. Chrysálus med hodie láceravit, Chrysálus me miserum spóliavit: is mé scelus auro usque áttondit dolis dóctis indoctum, út lubitumst. ita míles memorat méretricem esse eam quam ílle uxorem esse áiebat, omníaque ut quidque actum est memoravit, eam síbi hunc annúm condúctam, relicúom id auri factúm quod ego ei stultíssimus homo promísissem: hoc, hoc ést quo cor peracéscit; hoc ést demum quod pércrucior, me hoc aétatis ludíficari, canó capite atque albá barba miserúm me auro esse emúnctum. perii, hóc servom meum nón nauci facere ésse ausum! atque ego, si álibi plus pérdiderim, minus aégre habeam minusque íd mihi damno dúcam. Philoxenvs Certo híc prope me mihi néscio quis loqui vísust; sed quem vídeo? hic quidémst pater Mnesilochi. Nicobvlvs Eúge, socium aerúmnae et mei mali vídeo. Philoxéne, salve. Philoxenvs Et tu. unde ágis? Nicobvlvs Vnde homo miser átque infortunátus. Philoxenvs At pól ego ibi sum, esse ubi míserum hominem decet átque infortunátum. Nicobvlvs Igitúr pari fortuna, aétate ut sumus, útimur. Philoxenvs Sic est. séd tu, quíd tibist? Nicobvlvs Pól mihi par, idem est quód tibi. Philoxenvs Númquid nam ad fílium haec aégritudo áttinet? Nicobvlvs Ádmodum. Philoxenvs Idém mihi mórbus in péctorest. Nicobvlvs Át mihi Chrýsalus óptumus homo pérdidit fílium, me átque rem omném meam. Philoxenvs Quíd tibi ex fílio nam, óbsecro, aegrést? Nicobvlvs Scies: íd, perit cúm tuo: ambo aéque amicás habent. Philoxenvs Qui scís? Nicobvlvs Vidi Philoxenvs Eí mihi, dísperii. Nicobvlvs Quíd dubitamus púltare atque huc évocare ambós foras? Philoxenvs Haud moror. Nicobvlvs Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores, nisi mavoltis fores et postes comminui securibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable