LOGOI

Passage

Plautus, Bacchides 5.2

lat plautus phi004 perseus lat2

Bacchis Quis sónitu ac tumúltu tantó nominát me atque púltat aedes? Nicobvlvs Ego átque hic. Bacchis Quid hóc est negóti nam, amábo? quis hás huc ovís adegit? Nicobvlvs Ovís nos vocánt pessumaé. Soror Pastor hárum dormít, quom haec eunt síc a pecú balitántes. Bacchis At pól nitent, haud sórdidae vidéntur ambae. Soror Attonsae haé quidem ámbae usque súnt. Philoxenvs Vt vidéntur derídere nós. Nicobvlvs Sine suo úsque arbitrátu. Bacchis Rerín ter in annó tu has tónsitari? Soror Pol hódie altera iám bis detónsa certo est. Bacchis Vetulaé sunt, † thimiame. Soror At bonás fuisse crédo. Bacchis Vidén limulís, obsecró, ut intuéntur? Soror Ecástor sine ómni arbitrór malitia ésse. Philoxenvs Merito hóc nobis fít, qui quidem húc venerímus. Bacchis Cogántur quidem íntro. Soror Haud sció quid eo opús sit, quae néc lac nec lánam ullam habént. sic sine ástent. exsólvere quánti fuére, omnis frúctus iam illís decidít. non vidés, ut palántes solaé liberaé grasséntur? quin aetate crédo esse mútas: ne bálant quidém, quom a pecú cetero ábsunt. stultae átque haud malaé videntur. Soror Revórtamur íntro, sorór. Nicobvlvs Ilico ámbae manéte: haec ovés volunt vos. Soror Pródigium hoc quidémst: humana nós voce appellánt oves. Nicobvlvs Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt. Bacchis Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam. sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini? Philoxenvs Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos. Nicobvlvs Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis: qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras, arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus. Bacchis Soror, ést quod te volo sécreto. Soror Eho, amábo. Nicobvlvs Quo illaec ábeunt? Bacchis Senem illúm tibi dedo ultériorem, lepide út lenitum réddas; ego ad húnc iratum adgrédiar, si possúmus nos hos intro ínlicere huc. Soror Meum pénsum ego lepide accúrabo, quamquam ódiost mortem ampléxari. Bacchis Facito út facias. Soror Taceás. tu tuom facito: égo quod dixi haud mútabo. Nicobvlvs Quid illaéc illic in cónsilio duae sécreto consúltant? Philoxenvs Quid aís tu, homo? Nicobvlvs Quid mé vis? Philoxenvs Pudet dícere me tibi quíddam. Nicobvlvs Quid est quód pudeat? Philoxenvs Sed amíco homini tibi quód volo credere cértumst. nihilí sum. Nicobvlvs Istuc iam prídem scio. sed quí nihili es? id mémora. Philoxenvs Tactús sum vehementér visco; cor stímulo foditur. Nicobvlvs Pól tibi multo aequíus est coxendícem. sed quíd istuc est? etsí iam ego ipsus quid sít probe scire putó me; verum aúdire etiam ex té studeo. Philoxenvs Viden hánc? Nicobvlvs Video. Philoxenvs Haud mala est múlier. Nicobvlvs Pol véro ista mala et tú nihili. Philoxenvs Quid múlta? ego amo. Nicobvlvs An amas? Philoxenvs ναὶ γάρ. Nicobvlvs Tun, hómo putide, amatór istac fieri aétate audes? Philoxenvs Quí non? Nicobvlvs Quia flágitium est. Philoxenvs Quid opúst verbis? meo fílio non sum irátus, neque té tuost aequom esse íratum: si amánt, sapienter fáciunt. Bacchis Sequere hác. Nicobvlvs Eunt eccas tándem probri pérlecebrae et persuástrices. quid núnc? etiam reddítis nobis filiós et servom? an ego éxperior tecúm vim maiorem? Philoxenvs Ábin hinc? non hómo tu quidem es, qui istóc pacto tam lépidam inlepide appélles. Bacchis Senex óptime quantumst ín terra, sine me hóc exorare ábs te, ut istúc delictum désistas tanto ópere ire oppugnátum. Nicobvlvs Ni abeás, quamquam tu bélla es, malum tíbi magnum dabo iám. Bacchis Patiar, non métuo, ne quid míhi doleat quod férias. Nicobvlvs Vt blandíloquast! ei míhi, metuo. Soror Hic magis tránquillust. Bacchis I hac mécum intro atque ibi, sí quid vis,filiúm concastigáto. Nicobvlvs Abin á me, scelus? Bacchis Sine, méa pietas, te exorem. Nicobvlvs Exores tú me? Soror Ego quídem ab hoc certe exórabo. Philoxenvs Immo ego te óro, ut me intro abdúcas. Soror Lepidúm te. Philoxenvs At scin quo pácto me ad te intro ábducas? Soror Mecum út sis. Philoxenvs Omnía quae cupio cómmemoras. Nicobvlvs Vidi égo nequam homines, vérum te nemínem deteriorem. Philoxenvs Íta sum. Bacchis I hac mécum intro, ubi tibi sít lepide victíbus, vino atque unguéntis. Nicobvlvs Satis, sátis iam vostrist cónvivi: me níl paenitet ut sim ácceptus: quadringéntis Philippis fílius me et Chrysálus circumduxérunt. quem quídem ego ut non excrúciem, altérum tantum auri nón meream. Bacchis Quid tándem, si dimídium auri reddítur, in hac mecum íntro? atque ut eis délicta ignoscás. Philoxenvs Faciet. Nicobvlvs Minime, nolo. nil móror, sine sic. malo íllos ulcisci ámbo. Philoxenvs Etiám tu, homo nihili? quód di dant boni cáve culpa tua amissis: dimídium auri datur: áccipias, potésque et scortum accúmbas. Nicobvlvs Egon úbi filius corrúmpatur meus, íbi potem? Philoxenvs Potandumst. Nicobvlvs Age iam, íd ut ut est, étsi est dédecori, patiár, facere inducam ánimum: egon, cum haéc cum illo accubet, ínspectem? Bacchis Immo equidém pol tecum accúmbam, te amábo et te amplexábor. Nicobvlvs Caput prúrit, perii, víx negito. Bacchis Non tíbi venit in mentém, amabo, si dúm vivas tibi béne facias tam pól id quidem esse haud perlónginquom, neque, si hóc hodie amissís, post in morte éventurum esse úmquam? Nicobvlvs Quid agó? Philoxenvs Quid agas? rogitás etiam? Nicobvlvs Libet ét metuo. Bacchis Quid métuis? Nicobvlvs Ne obnóxius filio sim ét servo. Bacchis Mel méum, amabo, etsi haec fíunt, tuost: únde illum sumére censes, nisi quód tute illi déderis? hanc véniam illis sine te éxorem. Nicobvlvs Vt terebrát! satin offirmátum quod míhi erat, id me exórat? tua sum ópera et propter te ímprobior. Bacchis Nemínis quam mea mavéllem. satin égo istuc habeo fírmatum? Nicobvlvs Quod sémel dixi haud mutábo. Bacchis It diés, ite intro accúbitum, filií vos exspectánt intus. Nicobvlvs Quam quídem actutum emoriámur. Soror Vespér hic est, sequimini. Nicobvlvs Dúcite nos quo lúbet tamquam quidem addíctos. Bacchis Lepide ípsi hi sunt captí, suis qui filiís fecere insídias. Grex Hí senes nisi fuíssent nihili iam índe ab adulescéntia, non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus; neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri, ut apud lenones rivales filiis fierent patres. spectatores, vos valere volumus et clare adplaudere.

Provenance