Passage
Plautus, Captivi 1.2
lat plautus phi005 perseus lat2
Hegio Advorte animum sis tu: istos captivos duos, heri quos emi de praeda a quaestoribus, eis indito catenas singularias istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito; sinito ambulare, si foris si intus volent, sed uti adserventur magna diligentia. liber captivos avis ferae consimilis est: semel fugiendi si data est occasio, satis est, numquam postilla possis prendere. Lorarivs Omnes profecto liberi lubentius sumus quám servimus. Hegio Non videre ita tu quidem. Lorarivs Si non est quod dem, mene vis dem ipse—in pedes? Hegio Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi. Lorarivs Avis mé ferae consimilem faciam, ut praedicas. Hegio Ita ut dícis: nam si faxis, te in caveam dabo. sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi. ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos, visam ne nocte hac quippiam turbaverint. inde mé continuo recipiam rursum domum. Ergasilvs Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium propter sui gnati miseriam miserum senem. sed si ullo pacto ille huc conciliari potest, vel carnificinam hunc facere possum perpeti. Hegio Quis hic lóquitur? Ergasilvs Ego, qui tuo maerore maceror, macesco, consenesco et tabesco miser; ossa atque pellis sum miser a macritudine; neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi: foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat. Hegio Ergasile, salve. Ergasilvs Di te bene ament, Hegio. Hegio Ne fle. Ergasilvs Egone illum non fleam? égon non defleam Talem adulescentem? Hegio Semper sensi, filio meo te ésse amicum, et illum intellexi tibi. Ergasilvs Tum denique homines nostra intellegimus bona, quom quae in potestate habuimus, ea amisimus. ego, postquam gnatus tuos potitust hostium, expertus quanti fuerit nunc desidero. Hegio Alienus cum eius incommodum tam aegre feras, quid me patrem par facerest, cui ille est unicus? Ergasilvs Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio, numquam istuc dixis neque animum induxis tuom; tibi ille únicust, mi etiam unico magis unicus. Hegio Laudo, malum cum amici tuom ducis malum. nunc habe bonum animum. Ergasilvs Eheu, huic illud dolet, quia nunc remissus est edendi exercitus. Hegio Nullumne interea , qui posset tibi remissum quem dixti imperare exercitum? Ergasilvs Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam, quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos. Hegio Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam. multis et multigeneribus opus est tibi militibus: primumdum opus est Pistorensibus; eorum sunt aliquot genera Pistorensium: opus Pániceis est, opus Placentinis quoque; opus Turdetanis, opust Ficedulensibus; iam maritumi omnes milites opus sunt tibi. Ergasilvs Vt saepe summa ingenia in occulto latent; hic qualis imperator nunc privatus est. Hegio Habe modo bonum animum, nam illum confido domum in his diebus me reconciliassere. nam eccum hic captivom adulescentem intus Aleum, prognatum genere summo et summis ditiis: hoc illum me mutare confido pote. Ergasilvs Ita di deaeque faxint. sed num quo foras vocatus es ad cenam? Hegio Nusquam, quod sciam. sed quid tu id quaeris? Ergasilvs Quia mi est natalis dies; propterea te vocari ad te ad cenam volo. Hegio Facete dictum. sed si pauxillo potes contentus esse. Ergasilvs Ne perpauxillum modo, nam istoc me assiduo victu delecto domi; age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet quae mi atque amicis placeat condicio magis, quasi fundum vendam, meis me addicam legibus. Hegio Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi. sed si , temperi. Ergasilvs Em, vel iam otium est. Hegio I modo, venare leporem: nunc irim tenes; nam meus scruposam victus commetat viam. Ergasilvs Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules: cum calceatis dentibus veniam tamen. Hegio Asper meus victus sane est. Ergasilvs Sentisne essitas? Hegio Terrestris cena est. Ergasilvs Sus terrestris bestia est. Hegio Multis holeribus. Ergasilvs Curato aegrotos domi. numquid vis? Hegio Venias temperi. Ergasilvs Memorem mones.— Hegio Ibo intro atque intus subducam ratiunculam, quantillum argenti mi ápud trapezitam siet. ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero.—