LOGOI

Passage

Plautus, Captivi 2.1

lat plautus phi005 perseus lat2

Lorarii Si di ímmortales íd voluerunt, vós hanc aerumnam éxsequi, decét id pati animo aéquo: si id faciétis, levior lábos erit. domi fuístis, credo, líberi: nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere. indigna digna habenda sunt, erus quae facit. Captivi Oh oh oh. Lorarivs Éiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus: in ré mala animo sí bono utare, ádiuvat. Tyndarvs At nós pudet, quia cúm catenis súmus. Lorarivs At pigeat póstea nostrum erum, si vos éximat vínculis, aút solutós sinat, quós argento émerit. Tyndarvs Quid a nóbis metuit? scímus nos nóstrum officiúm quod est, sí solutós sinat. Lorarivs Át fugam fíngitis: séntio quam rem ágitis. Philocrates Nós fugiamus? quó fugiamus? Lorarivs In patriam. Philocrates Apage, haud nós id deceat, fúgitivos imitári. Lorarivs Immo edepol, si érit occasio, haúd dehortor. Tyndarvs Únum exoráre vos sínite nos. Lorarivs Quídnam id est? Tyndarvs Út sine hisce arbitris átque vobis nobis détis lócum loquendi. Lorarivs Fíat. abscédite hinc: nós concedámus huc. séd brevem orátionem íncipisse. Tyndarvs Em istúc mihi certum erat. cóncede huc. Lorarivs Abíte ab ístis. Tyndarvs Obnóxii ámbo vóbis sumus própter hanc rém, quom quae vólumus nos copia est † ea facitis nos compotes. Philocrates Sécede huc núnciam, sí videtúr, procul, ne arbitri dicta nostra arbitrari queant neu permanet palam haec nostra fallacia. nam doli non doli sunt, nisi astu colas, sed malum maxumum, si id palam provenit. nam sí erus mihi es tu átque ego me túom esse servom assímulo, tamen víso opust, cauto est opus, ut hoc sóbrie sineque árbitris accúrate agátur, docte ét diligénter; tanta íncepta rés est: haud sómniculóse hoc agéndum est. Tyndarvs Ero út me volés esse. Philocrates Spéro. Tyndarvs Nam tú nunc vidés pro tuó caro cápite carum ófferre mé meum capút vilitáti. Philocrates Scio. Tyndarvs At scíre memento, quándo id quód voles habébis; nam fére maxima pars mórem hunc hominés habent: quod síbi volunt, dum id ímpetrant, boní sunt; sed íd ubi iam penes sése habent, éx bonis péssimi et fraúdulentíssimi fíunt: nunc út mihi té volo esse aútumo. Philocrates Pól ego si te aúdeam, meúm patrem nóminem: nám secundúm patrem tu és pater próximus. Tyndarvs Aúdio. Philocrates Et proptérea saepiús te uti memíneris moneo: non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum— quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom, ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint, quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem— per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, perque consérvitium commune, quód hostica evenit manu, ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi, atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris. Tyndarvs Scio quidem me te esse nunc et te esse me. Philocrates Em istuc si potes memoriter meminisse, inest spes nobis ín hac astutia.

Provenance