Passage
Plautus, Captivi 2.2
lat plautus phi005 perseus lat2
Hegio Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero. ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras? Philocrates Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego, ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus. Hegio Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet; etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est. an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo, quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia? Philocrates Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere, neque te nobis, sí abeamus hinc, si fuat occasio. Hegio Vt vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius. Philocrates Captus est? Hegio Ita. Philocrates Non igitur nos soli ignavi fuimus. Hegio Secede huc. nam sunt quae éx te solo scitari volo. quarum rerum te falsilocum mi esse nolo. Philocrates Non ero quod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi. Tyndarvs Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet. ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet. sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem, nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe. Hegio Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi. Philocrates Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume, id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus, nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius. Tyndarvs Eugepae, Thalem talento non emam Milesium, nam ad sapientiam huius nimius nugator fuit. ut facete orationem ad servitutem contulit. Hegio Quo de genere natust illic Philocrates? Philocrates Polyplusio: quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum. Hegio Quid ipsus hic? quo honore est illic? Philocrates Summo, atque ab summis viris. Hegio quid divitiae, suntne opimae? Philocrates Vnde excoquat sebum senex. Hegio Quid pater, vivitne? Philocrates Vivom, cum inde abimus, liquimus; nunc vivatne necne, id Orcum scire oportet scilicet. Tyndarvs Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est. Hegio Quid erat ei nomen? Philocrates Thensaurochrysonicochrysides. Hegio Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est. Philocrates Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam. Hegio Quid tu ais? tenaxne pater est eius? Philocrates Immo edepol pertinax; quin etiam ut magis nóscas: Genio suo ubi quando sacruficat, ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur, ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide. Hegio Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero. Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit. nám ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi; haec tu eadem si confiteri vis, tua ex re feceris: quae tamen scio scire me ex hoc. Tyndarvs Fecit officium hic suom, cum tibi est confessus verum, quamquam volui sedulo meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas, Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi, non ego istúnc me potius quam te metuere aequom censeo. vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles; memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet. sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet: me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum; qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor. et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae, habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet. Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim. Hegio Loquere audacter. Tyndarvs Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos, tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus, tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio. est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt: is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit; bene merenti bene profuerit, male merenti par erit. quam tu filium tuom, tam páter me meus desiderat. Hegio Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi? Tyndarvs Ego patri meo esse fateor summas divitias domi meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio, ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae: ne patri, tam étsi sum unicus, decere videatur magis, me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere. Hegio non ego ómnino lucrum omne esse utile homini existimo: scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit; est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum. odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam. nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias. filius meus illic apud vos servit captus Alide: eum si reddis mihi, praeterea únum nummum ne duis; et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes. Tyndarvs Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo. sed is privatam servitutem servit illi an publicam? Hegio Privatam medici Menarchi. Tyndarvs Pol is quidem huius est cliens. tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit. Hegio Fac is homo ut redimatur. Tyndarvs Faciam. sed te id oro, Hegio— Hegio Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam. Tyndarvs Ausculta, tum scies. ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo. verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem, ut is homo redimatur illi. Hegio Immo alium potius misero hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem, qui tua quae tu iusseris mandata ita út velis perferat. Tyndarvs At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris. hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit. nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia, neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius. ne vereare, meo periclo húius ego experiar fidem, fretus ingenio eius, quod me ésse scit erga se benevolum. Hegio Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis. Tyndarvs Volo; quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo. Hegio Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas mihi des pro illo? Tyndarvs Optuma immo. Hegio Solvite istum nunciam, atque utrumque. Tyndarvs Di tibi omnis omnia optata offerant, cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis. hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret. Hegio Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis. nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te? Tyndarvs Voca. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable