LOGOI

Passage

Plautus, Captivi 3.2

lat plautus phi005 perseus lat2

Hegio Quid est suávius, quam bene rém gerere, bonó publicó, sic ut égo feci herí, cum emi hósce homines: ubi quísque vident, eúnt obviam gratulánturque eám rem. íta me miserum restitando retinendoque lassum reddiderunt: vix éx gratulándo misér iam eminebam. tandem ábii ad praetórem; ibí vix requiévi: rogo sýngraphum, datur mi ílico; dedi Týndaro: ille abiít domum. inde ílico praevórtor domúm, postquam id áctum est; eo prótinus ad fratrém, mei ubi súnt alii captívi. rogo, Philocratem ex Alide ecquis hominum noverit: tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem; dico eum esse apud me; hic extemplo orat obsecratque, eum sibi ut liceat videre: iussi ílico hunc exsolvi. nunc tu sequere me, ut quód me oravisti ímpetres, eum hóminem uti convénias.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable