LOGOI

Passage

Plautus, Captivi 3.4

lat plautus phi005 perseus lat2

Hegio Quo illúm nunc hominem próripuisse fóras se dicam ex aédibus? Tyndarvs Núnc enim vero ego óccidi: eúnt ad te hostes, Tyndare. quíd loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor? mihi rés omnis ín incerto sita est. quid rebus confidam meis? utinám te di prius perderent, quam periisti e patria tua, Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis. occísa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam. Hegio Sequere. ém tibi hominem. adi, atque adloquere. Tyndarvs Quis homo est me hominum miserior? Aristophontes Quíd istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare, proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris? equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui, tu usque a puero servitutem servivisti in Alide. Hegio Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos, aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. Tyndarvs Hegió, hic homó rabiosus habitus est in Alide, ne tu quód istic fabuletur auris immittas tuas. nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem, et illic isti qui insputatur morbus interdum venit. proin tu ab istoc procul recedas. Hegio Vltro istum a me. Aristophontes Ain, verbero? me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem, et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier? Hegio Ne verere, multos iste morbus homines macerat, quibus insputari saluti fuit atque is profuit. Aristophontes Quid tu autem? etiam huic credis? Hegio Quid ego credam huic? Aristophontes Insanum esse me? Tyndarvs Viden tu hunc, quam ínimico voltu intuetur? concedi optumumst, Hegio: fit quód tibi ego dixi, glíscit rabies, cave tibi. Hegio Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum. Tyndarvs Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet. Hegio At etiam te suom sodalem esse aibat. Tyndarvs Haud vidi magís. et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea una opera mihi sunt sodales qua iste. Aristophontes At etiam, furcifer, male loqui mi audés? non ego te novi? Hegio Pol planum id quidem est, non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides. Aristophontes Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat. Tyndarvs Tu énim , Philocratem qui superes veriverbio. Aristophontes Pol ego ut rem video, tu , vera vanitudine qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me. Tyndarvs Em. Aristophontes Dic modo: tun negas te Tyndarum esse? Tyndarvs Négo, inquam. Aristophontes Tun te Philocratem esse ais? Tyndarvs Égo, inquam. Aristophontes Tune huic credis? Hegio Plus quidem quam tibi aut mihi. nam ílle quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem ad patrem huius. Aristophontes Quem patrem, qui servos est? Tyndarvs Et tu quidem servos es, liber fuisti, et ego me confido fore, si huius huc reconciliasso in libertatem filium. Aristophontes Quid ais, furcifer? tun te gnatum esse memoras liberum? Tyndarvs Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio. Aristophontes Quid est? ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit. nám is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit. Tyndarvs Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist, omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis: est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis. Aristophontes Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere. atque, ut perspicio, profecto iam áliquid pugnae edidit. filium tuom quód redimere se ait, id ne utiquam mihi placet. Tyndarvs Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant. illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri. propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. Aristophontes Quin tute is es: neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest. Tyndarvs Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit? Aristophontes Enim iam nequeo contineri. Tyndarvs Heus, audin quid ait? quin fugis? iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes comprehendi. Aristophontes Crucior. Tyndarvs Ardent oculi: fit opus, Hegio; viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis? atra bilis agitat hominem. Aristophontes At pol te, si hic sapiat senex, pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat. Tyndarvs Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum. hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis. Aristophontes Crucior, lapidem non habere mé, ut illi mastigiae cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis. Tyndarvs Audin lapidem quaeritare? Aristophontes Solus te solum volo, Hegio. Hegio Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam. Tyndarvs Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi mordicus. Aristophontes Neque pol me insanum, Hégio, esse creduis neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat. verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo, dum istic itidem vinciatur. Tyndarvs Immo enim vero, Hegio, istic, qui volt, vinciatur. Aristophontes Tace modo. ego te, Philocrates false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus. quid mi abnutas? Tyndarvs Tibi ego abnuto? Aristophontes Quid agat, si absis longius? Hegio Quid ais? quid si adeam hunc insanum? Tyndarvs Nugas. ludificabitur, garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat. ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides. Hegio Nihili facio. tamen adibo. Tyndarvs Nunc ego omnino occidi, nunc ego intér sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio. Hegio Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis. Aristophontes Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio. sed hoc primúm, me expurigare tibi volo, me insaniam neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio. at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem, ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu. Hegio Eho dic mihi, quis illic igitur est? Aristophontes Quem dudum dixi a principio tibi. hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi et parentum et libertatis apud te deliquio siet. Hegio Quid tu ais? Tyndarvs Me tuom esse servom et te meum erum. Hegio Haud istuc rogo. fuistin liber? Tyndarvs Fui. Aristophontes Enim vero non fuit, nugas agit. Tyndarvs Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix, qui id tam audacter dicere audes? Aristophontes Puerum te vidi puer. Tyndarvs At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi. meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam? Hegio Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides? Aristophontes Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem. Philocrati Theodoromedes fuit pater. Tyndarvs Pereo probe. quin quiescis? i dierectum cor meum, ac suspende te. tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine. Hegio Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide neque esse hunc Philocratem? Aristophontes Tam satis quam numquam hoc invenies secus. sed ubi is nunc est? Hegio Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume. sed vide sis. Aristophontes Quin exploratum dico et provisum hoc tibi. Hegio Certon? Aristophontes Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius. Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer. Hegio Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis. sed qua faciest tuos sodalis Philocrates? Aristophontes Dicam tibi: macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris, subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. Hegio Convenit. Tyndarvs Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim. vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo. Hegio Verba mihi data esse video. Tyndarvs Quid cessatis, compedes, currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam? Hegio Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo? illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum. nuculeum amisi, retinui pignori putamina. ita mihi stólido sursum versum os sublevere offuciis. hic quidem mé numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax, ite istinc, ecferte lora. Colaphvs Num lignatum mittimur?

Provenance