LOGOI

Passage

Plautus, Captivi 4.2

lat plautus phi005 perseus lat2

Hegio Quanto ín pectore hánc rem meó magis volúto, tanto mi aegritudo auctiór est in animo. ad illum modum sublitum os esse mi hodie! neque íd perspicere quivi. quod cúm scibitúr, tum per úrbem inridébor. cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur: hic illest senex doctus, quoi verba data sunt. sed Ergasilus estne hic, procúl quem video? conlécto quidem est pallio. quidnam acturust? Ergasilvs Move áps te moram átque, Ergásile, age hanc rem. éminor interminorque, ne mi obstiterit obviam nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur. nam qui obstiterit, ore sistet. Hegio Hic homo pugilatum incipit. Ergasilvs Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua, ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui. nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi, umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo, dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero. Hegio Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis. Ergasilvs Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit. Hegio Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis? Ergasilvs Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam: continete vos domi, prohibete a vobis vim meam. Hegio Mira edepol sunt, ní hic in ventrem sumpsit confidentiam. vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior. Ergasilvs Tum pistores scrofipasci, quí alunt furfuribus sues, quarum odore praeterire nemo pistrinum potest: eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero, ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures. Hegio Basilicas edictiones atque imperiosas habet: satur homost, habet profecto in ventre confidentiam. Ergasilvs Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam. tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves, qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, qui petroni nomen indunt verveci sectario, eum ego si in via petronem publica conspexero, et petronem et dominum reddam mortales miserrumos. Hegio Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet, mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetóli agoranomum. Ergasilvs Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior, tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus. sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem, quó homine hominum adaeque nemo vivit fortunatior? Hegio Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi? Ergasilvs Heus ubi estis? ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? Hegio Hic homo ad cenam recipit se ad me. Ergasilvs Áperite hasce ambas fores prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero. Hegio Perlúbet hunc hominem colloqui. Ergásile. Ergasilvs Ergasilum qui vocat? Hegio Respíce. Ergasilvs Fortuna quod tibi nec fácit nec faciet, me iubes. séd quis est? Hegio Réspice ad me, Hégio sum. Ergasilvs Óh mihi, quántum est hominum óptumorum óptume, in témpore advenis. Hegio Nescío quem ad portum náctus es ubi cénes, eo fastídis. Ergasilvs Cédo manum. Hegio Manum? Ergasilvs Manum, inquam, cedo tuam actutum. Hegio Tene. Ergasilvs Gaude. Hegio Quid ego gaudeam? Ergasilvs Quia ego impero, age gaude modo. Hegio Pol maerores mi antevortunt gaudiis. Ergasilvs iám ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi. gaude audacter. Hegio Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam. Ergasilvs Bene facis. iubé— Hegio Quid iubeam? Ergasilvs Ignem ingentem fieri. Hegio Ignem ingentem? Ergasilvs Ita dico, magnus ut sit. Hegio Quid? me, volturi, tuan causa aedis incensurum censes? Ergasilvs Noli irascier. iuben an non iubes astitui aúlas, patinas elui, † laridum atque epulas foveri foculis ferventibus? alium pisces praestinatum abire? Hegio Hic vigilans somniat. Ergasilvs Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos? Hegio Scis bene esse, si sit unde. Ergasilvs † Pernam atque ophthalmiam, horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum? Hegio Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia hic apud me, Ergasile. Ergasilvs Mean me causa hoc censes dicere? Hegio Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis. proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas. Ergasilvs Quin ita faciam, ut tute cupias facere sumptum, etsi ego vetem. Hegio Egone? Ergasilvs Tune. Hegio Tum tu mi igitur erus es. Ergasilvs Immo benevolens. vin te faciam fortunatum? Hegio Malim quam miserum quidem. Ergasilvs Cedo manum. Hegio Em manum. Ergasilvs Di te omnes adiuvant. Hegio Nil sentio. Ergasilvs Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube vasa tibi pura apparari ád rem divinam cito, atque agnum afferri proprium pinguem. Hegio Cur? Ergasilvs Vt sacrufices. Hegio Cui deorum? Ergasilvs Mi hercle, nam égo nunc tibi sum summus Iuppiter, idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium. proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi. Hegio Esurire mihi videre. Ergasilvs Mi quidem esurio, non tibi. Hegio Tuo arbitratu, facile patior. Ergasilvs Credo, puer. Hegio Iuppiter te dique perdant. Ergasilvs Te hercle—mi aequom est gratias agere ob nuntium; tantum ego nunc porto a portu tibi boni: nunc tu mihi places. Hegio Abi, , sero post tempus venis. Ergasilvs Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres; nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filium tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem vidi in publica celoce, ibidémque illum adulescentulum Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo, qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom. Hegio Abi in malam rem, ludis me. Ergasilvs Ita me amabit sancta Saturitas, Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine, ut ego vidi. Hegio Meum gnatum? Ergasilvs Tuom gnatum et genium meum. Hegio Et captivom illum Alidensem? Ergasilvs μὰ τὸν Ἀπόλλω. Hegio Et servolum meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit? Ergasilvs ναὶ τὰν κόραν. Hegio Iam credo? Ergasilvs ναὶ τὰν πραινέστην. Hegio Venit? Ergasilvs ναὶ τὰν σιγνίαν. Hegio Certon? Ergasilvs ναὶ τὸν φρουσινῶνα. Hegio Vide sis. Ergasilvs ναὶ τὸν Ἀλάτριον. Hegio Quid tu per barbaricas urbes iuras? Ergasilvs Quia enim item asperae sunt ut tuom victum autumabas esse. Hegio Vae aetati tuae. Ergasilvs Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo. sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit? Hegio Siculus. Ergasilvs At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit: liberorum quaerundorum causa ei, credo, uxor datast. Hegio Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti? Ergasilvs Bona. Hegio Di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas. Ergasilvs Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi? postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides, vise ad portum. Hegio Facere certumst. tu intus cura quod opus est. sume, posce, prome quid vis. te facio cellarium. Ergasilvs Nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito. Hegio Aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas. Ergasilvs Vnde id? Hegio A me meoque gnato. Ergasilvs Sponden tu istud? Hegio Spondeo. Ergasilvs At ego tuom tibi advenisse filium respondeo. Hegio Cura quam optume potes.— Ergasilvs Bene ambula et redambula.

Provenance