Passage
Plautus, Captivi 5.3
lat plautus phi005 perseus lat2
Philocrates Hegio, assum. si quid me vis, impera. Hegio Hic gnatum meum tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide. Philocrates Quam diu id factum est? Stalagmvs Hic annus incipit vicensimus. Philocrates Falsa memorat. Stalagmvs Aut ego aut tu. nam tibi quadrimulum tuos pater peculiarem parvolo puero dedit. Philocrates Quid erat ei nomen? si vera dicis, memoradum mihi. Stalagmvs Paegnium vocitatust, post vos indidistis Tyndaro. Philocrates Cur ego te non novi? Stalagmvs Quia mos est oblivisci hominibus neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia. Philocrates Dic mihi, isne istíc fuit, quem vendidisti meo patri, qui mihi peculiaris datus est? Stalagmvs Huius filius. Hegio Vivitne is homo? Stalagmvs Argentum accepi, nil curavi ceterum. Hegio Quid tu ais? Philocrates Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius, ut quidem hic árgumenta loquitur. nam is mecum a puero puer bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam. Hegio Et miser sum et fortunatus, si vos vera dicitis; eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus. eheu, quóm ego plus minusve feci quam me aequom fuit. quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet. sed eccum incedit huc ornatus haúd ex suis virtutibus.