Passage
Plautus, Captivi 5.4
lat plautus phi005 perseus lat2
Tyndarvs Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus, ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore. nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae, aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent, itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast. sed erus eccum ante ostium, et erus alter eccum ex Alide rediit. Hegio Salve, éxoptate gnate mi. Tyndarvs Hem, quid gnate mi? attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium: quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam. Philocrates Salve, Tyndare. Tyndarvs Et tu, quoius causa hanc aerumnam exigo. Philocrates At nunc liber in divitias faxo venies. nam tibi pater hic est; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit, vendidit patri meo te sex minis, is te mihi parvolum peculiarem parvolo puero dedit: illic indícium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus. Tyndarvs Quid huius filium? Philocrates Intus eccum fratrem germanum tuom. Tyndarvs Quid tu ais? adduxtin illum huius captivom filium? Philocrates Quin, inquam, intus hic est. Tyndarvs Fecisti edepol et recte et bene. Philocrates Nunc tibi páter hic est: hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit. Tyndarvs At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo. Philocrates Meritus est. Tyndarvs Ergo edepol merito meritam mercedem dabo. Hegio Tyndarvs nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me quasi per nebulam, Hégionem meum patrem vocarier. Hegio Is ego sum. Philocrates Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius atque huic gravior servos. Hegio Certum est principio id praevortier. eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes tibi adimam, huic dem. Stalagmvs Quoi peculi nihil est, recte feceris. Caterva Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est, neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio nec pueri suppositio nec argénti circumductio, neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem. huius modi paucas poetae reperiunt comoedias, ubi boni meliores fiant. nunc vos, si vobis placet et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite: qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable