Passage
Plautus, Casina 2.2
lat plautus phi006 perseus lat2
Myrrhina Sequimíni, comites, in próxumum me huc. heus vós, ecquis haec quae lóquor audit? ego hic éro, vir si aut quispiám quaeret. nam úbi domi sóla sum, sópor manus cálvitur. iussín colum ferrí mihi? Cleostrata Myrrhína, salve. Myrrhina Salvé mecastor. séd quid tu es tristís, amabo? Cleostrata Itá solent omnes quae súnt male nuptae: domi ét foris aegre quód siet, satis sémper est. nam ego íbam ad te. Myrrhina Et pol ego ístuc ad te. sed quíd est quod tuo nunc ánimo aegrest? nam quód tibi est aégre, idem mi ést dividiae. Cleostrata Credo écastor, nam vícinam nemínem amo merito mágis quam te nec † qua in plura sint mihi quae ego velim. Myrrhina Amó te, atque istúc expetó scire quíd sit. Cleostrata Péssumis mé modis déspicatúr domi. Myrrhina Hém, quid est? díc idem (nám pol hau sátis meo córde accepí querellas tuas) ópsecro. Cleostrata Vír me habet péssumis déspicatám modis, néc mihi iús meum óptinendi optio est. Myrrhina Míra sunt, véra si praédicas, nám viri iús suom ad múlieres óptinere haúd queunt. Cleostrata Quín mihi ancíllulam ingrátiis póstulat, quaé mea est, quaé meo edúcta sumptú siet, vílico suo sé dare, séd ipsus eam amat. Myrrhina Obsecro táce. Cleostrata Nam hic nunc licet dícere: nós sumus. Myrrhina Ita est. unde éa tibi est? nám peculí probam níl habere áddecet clám virum, ét quae habet, pártum ei haud cómmode est, quín viro aut súbtrahat aut stupro invénerit. hóc viri cénseo esse ómne, quidquíd tuom est. Cleostrata Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris. Myrrhina Tace sís, stulta, et mi auscúlta. nolí sis tu illi advórsari, sine amét, sine quod libet íd faciat, quandó tibi nil domi délicuom est. Cleostrata Satin sána es? nam tu quidem ádvorsus tuam istaéc rem loquere. Myrrhina Insípiens, sempér tu huic verbo vítato abs tuo víro. Cleostrata Cui verbo? Myrrhina Ei fóras, mulier. Cleostrata St, táce, Myrrhina Quid est? Cleostrata Ém. Myrrhina Quis est, quém vides? Cleostrata Vir eccum ít; intro ábi, adpropera, áge amabó. Myrrhina Impetrás, abeo. Cleostrata Mox mágis cum otium mi et tibi érit, igitur tecúm loquar. nunc vale. Myrrhina Váleas.—