Passage
Plautus, Casina 2.3
lat plautus phi006 perseus lat2
Lysidamvs Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire, nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie habeat; cocos equidem nimis demiror, tot qui utuntur condimentis, eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat. nam úbi amor condiméntum inerit, cuivís placituram escam crédo; neque sálsum neque suave ésse potest quicquam, úbi amor non admíscetur: fel quód amarumst, id mél faciet, hominem éx tristi lepidum ét lenem. hanc égo de me coniécturam domi fácio magis quam ex aúditis; qui quóm amo Casinam, mágis niteo, mundítiis munditiam ántideo: myropólas omnes sollicito, ubicúmque est lepidum unguéntum, unguor, ut illí placeam; et placeo, út videor. sed uxór me excruciat, quía vivit. tristem ástare aspició. blande haec mihi mála res appellánda est. uxór mea meaque amoénitas, quid tu agis? Cleostrata Abi atque abstine manum. Lysidamvs Heiá, mea Iuno, nón decet esse té tam tristem tuó Iovi. quo núnc abis? Cleostrata Mítte me. Lysidamvs Mane. Cleostrata Non máneo. Lysidamvs At pol ego té sequar. Cleostrata Óbsecro, sanun est? Lysidamvs Sánus quom téd amo. Cleostrata Nólo ames. Lysidamvs Nón potes ímpetrare. Cleostrata Énecas. Lysidamvs Véra dicás velim. Cleostrata Crédo ego istúc tibi. Lysidamvs Réspice, o mi lepos. Cleostrata Nempe ita ut tú mihi es. unde híc, amabo, unguénta olent? Lysidamvs Oh périi, manufestó miser téneor. cessó caput pállio detérgere? út te bonus Mercúrius perdat, mýropola, quia haec míhi dedisti. Cleostrata Ého tu nihili, cána culex, vix téneor quin quae décent te dicam, sénecta aetate únguentatus pér vias, ignáve, incedis? Lysidamvs Pól ego amico dédi cuidam operam, dum émit unguenta. Cleostrata Vt cito comméntust. écquid te pudet? Lysidamvs Ómnia quae tu vís. Cleostrata Vbi in lustrá iacuisti? Lysidamvs Égone in lustra? Cleostrata Scío plus quam tu me árbitrare. Lysidamvs Quíd id est? quid scis? Cleostrata Té sene omniúm † senem néminem esse ignáviorem. únde is, nihili? ubí fuisti? ubí lustratus es? úbi bibisti? mádes mecastor: víde, palliolum ut rúgat. Lysidamvs Di me et te ínfelicent, si égo in os méum hodie viní guttam índidi. Cleostrata Immo age, út lubet, bíbe, es, disperde rem. Lysidamvs Óhe, iam satis, uxór, comprime te, nímium tinnis, relínque aliquantum orátionis, crás quod mecum lítiges. séd quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit fieri, id facias, quam adversere contra? Cleostrata Qua de re? Lysidamvs Rogas? super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico, servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo, vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potius quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo, cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus. Cleostrata Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuom non meminisse. Lysidamvs Quid iam? Cleostrata Quia, si facias recte aut commode, me sinas curare ancillas, quae mea est curatio. Lysidamvs Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet? Cleostrata Quía enim filio nos oportet opitulari único. Lysidamvs At quamquam unicust, nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater: illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere. Cleostrata Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris. Lysidamvs Subolet, sentio. egone? Cleostrata Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis? Lysidamvs Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo. Cleostrata Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea ut eam illi permittat? Lysidamvs Quid si ego autem ab armigero impetro, ut eam illi permittat? atque hóc credo impetrassere. Cleostrata Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras? tú eum orato, ego autem orabo vilicum. Lysidamvs Sane volo. Cleostrata Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.— Lysidamvs Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere. ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam mi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor: propter eam rem magis armigero dat operam de industria. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable