LOGOI

Passage

Plautus, Casina 2.4

lat plautus phi006 perseus lat2

Lysidamvs qui illum di omnes deaeque perdant. Chalinvs Te uxor aiebat tua me vocare. Lysidamvs Ego énim vocari iussi. Chalinvs Eloquere quid velis. Lysidamvs Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui; stultitia est ei te esse tristem, cuius potestas plus potest. probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror. Chalinvs Intellego. quin, si ita arbitrare, emittis me manu? Lysidamvs Quin id volo. sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas. Chalinvs Quid velis modo id velim me scire. Lysidamvs Ausculta, ego eloquar. Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare. Chalinvs At tua uxor filiusque promiserunt mihi. Lysidamvs Scio. sed utrum nunc tu caelibem te ésse mavis liberum an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos? optio haec tua est: utram harum vis condicionem accipe. Chalinvs Liber si sim, meo periclo vivam; nunc vivo tuo. de Casina certum est concedere homini nato nemini. Lysidamvs Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito, et sitellam huc tecum efferto cúm aqua, et sortis. Chalinvs Satis placet. Lysidamvs Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero. nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar. ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar. Chalinvs Attamen mi obtinget sors. Lysidamvs Vt quidem pol pereas cruciatu malo. Chalinvs Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis modo. Lysidamvs Abin hinc ab oculis? Chalinvs Invitus me vides, vivam tamen.— Lysidamvs Sumne ego miser homo? satin omnes res sunt advorsae mihi? iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit ne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem; si non impetravit, etiam specula in sortist mihi. si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam eumque incumbam. sed progreditur optume eccum Olympio.

Provenance