LOGOI

Passage

Plautus, Casina 2.5

lat plautus phi006 perseus lat2

Olympio Vna edepol opera in furnum calidum condito atque ibi torreto me pro pane rubido, era, qua istuc opera a me impetres quod postulas. Lysidamvs Salvos sum, salva spes est, ut verba audio. Olympio Quid tu me tua, era, libertate territas? qui si tu nolis filiusque etiam tuos, vobis invitis atque amborum ingratiis una libella liber possum fieri. Lysidamvs Quid istúc est? quicum litigas, Olympio? Olympio Cum eadem qua tu semper. Lysidamvs Cum uxoré mea? Olympio Quam tu mi uxorem? quasi venator tu quidem es: dies átque noctes cum cane aetatem exigis. Lysidamvs Quid agit, quid loquitur tecum? Olympio Orat, obsecrat, ne Casinam uxorem ducam. Lysidamvs Quid tu postea? Olympio Negavi enim ipsi me concessurum Iovi, si is mecum oraret. Lysidamvs Di te servassint mihi. Olympio Nunc in fermento totast, ita turget mihi. Lysidamvs Ego edepol illam mediam diruptam velim. Olympio Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es. verum edepol tua mihi odiosa est amatio: inimica est tua uxor mihi, inimicus filius, inimici familiares. Lysidamvs Quid id refert tua? unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter, tu istos minutos cave deos flocci feceris. Olympio Nugae sunt istae magnae. quasi tu nescias, repente ut emoriantur humani Ioves. responde: si tu Iuppiter sis mortuos, cum ad deos minoris redierit regnum tuom, quis mihi subveniet tergo aut capiti aut cruribus? Lysidamvs Opinione melius res tibi habeát tua, si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem. Olympio Non hercle opinor posse, ita uxor acriter tua instat, ne mihi detur. Lysidamvs At ego sic agam: coniciam sortis in sitellam et sortiar tibi et Chalino. íta rem natam intellego: necessum est vorsis gladiis depugnarier. Olympio Quid si sors aliter quam voles evenerit? Lysidamvs Bene dice. dis sum fretus, deos sperabimus. Olympio Non ego istud verbum émpsim tittibilicio; nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen vidi ego dis fretos saepe multos decipi. Lysidamvs St, táce parumper. Olympio Quid vis? Lysidamvs Eccum exit foras Chalinus intus cum sitella et sortibus. nunc nos conlatis signis depugnabimus.

Provenance