Passage
Plautus, Casina 2.6
lat plautus phi006 perseus lat2
Cleostrata Fáce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit. Chalinvs Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam. Cleostrata Credo ecastor velle. Chalinvs At pol ego hau credo, sed certo scio. Lysidamvs Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi. quid si propius attollamus signa eamusque obviam? sequere. quid vos agitis? Chalinvs Adsunt quae imperavisti omnia: uxor, sortes, situla atque egomet. Olympio Te uno adest plus quam ego volo. Chalinvs Tibi quidem edepol ita videtur; stimulus ego nunc sum tibi, fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia. Lysidamvs Tace, Chaline. Chalinvs Comprime istum. Olympio Immo istunc, qui didicit dare. Lysidamvs Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. animum advortite. atque ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea, Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo. Cleostrata Tibi daretur illa? Lysidamvs Mihi enim—ah, non id volui dicere: dum mihi volui, huic dixi, atque adeo mihi dum cupio—perperam iam dudum hercle fabulor. Cleostrata Pol tu quidem, atque etiam facis. Lysidamvs Huic—immo hercle mihi—vah, tandem redii vix veram in viam. Cleostrata Per pol saepe peccas. Lysidamvs Ita fit, ubi quid tanto opere expetas. sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus. Cleostrata Quid est? Lysidamvs Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico gratiam facias. Cleostrata At pol ego néque facio neque censeo. Lysidamvs Tum igitur ego sortis utrimque iam. Cleostrata Quis votat? Lysidamvs Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico. postremo, si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus; sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi. vide quid scriptum est. Olympio Vnum. Chalinvs Iniquom est, quia isti prius quam mihi dedit. Lysidamvs Accipe hanc sis. Chalinvs Cedo. mane, unum venit in mentem modo: vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua. Lysidamvs Verbero, men te censes esse? Cleostrata Nulla est. habe quietum animum modo. Chalinvs Quod bonum atque fortunatum sit mihi— Olympio Magnum malum tibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam. sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua? Chalinvs Quid tu id curas? Olympio Quia enim metuo, né in aqua summa natet. Lysidamvs †Auge cave. conicite sortes nunciam ambo huc. eccere. uxor, aequa. Olympio Noli uxori credere. Lysidamvs Habe animum bonum. Olympio Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit. Lysidamvs Tace. Olympio Taceo. deos quaeso— Chalinvs Vt quidem tu hodie canem et furcam feras. Olympio Mihi ut sortito eveniat— Chalinvs Vt quidem hercle pedibus pendeas. Olympio At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos. Chalinvs Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi. Olympio Periisti. Lysidamvs Animum advortite ambo. Olympio Taceo. Lysidamvs Nunc tu, Cleostrata, ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices, tibi permitto: tute sorti. Olympio Perdis me. Chalinvs Lucrum facit. Cleostrata Bene facis. Chalinvs Deos quaeso—ut tua sors ex sitella effugerit. Olympio Ain tu? quia tute es fugitivos, omnes te imitari cupis? utinam tua quidem, sicut factum esse Herculeis praedicant quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit. Chalinvs Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere. Lysidamvs Hoc age sis, Olympio. Olympio Si hic litteratus me sinat. Lysidamvs Quod bonum atque fortunatum mihi sit. Olympio Ita vero, et mihi. Chalinvs Non. Olympio Immo hercle. Chalinvs Immo mihi hercle. Cleostrata Hic vincet, tu vives miser. Lysidamvs Percide os tu illi † hodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum. Olympio Compressan palma an porrecta ferio? Lysidamvs Age ut vis. Olympio Em tibi. Cleostrata Quid tibi istunc tactio est. Olympio Quia Iuppiter iussit meus. Cleostrata Feri malam, ut ille, rursum. Olympio Perii, pugnis caedor, Iuppiter. Lysidamvs Quid tibi tactio hunc fuit? Chalinvs Quia iussit haec Iuno mea. Lysidamvs Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet. Cleostrata Tam huic loqui licere oportet quam isti. Olympio Cur omen mihi vituperat? Lysidamvs Malo, Chaline, tibi cavendum censeo. Chalinvs Temperi, postquam oppugnatum est os. Lysidamvs Age, uxor, nunciam sorti. vos advortite animum. prae metu ubi sim nescio. perii, cor lienósum, opinor, habeo, iam dudum salit, de labore pectus tundit. Cleostrata Teneo sortem. Lysidamvs Ecfer foras. Chalinvs Iamne mortuus es? Olympio Ostende. mea haec est. Chalinvs Mala crux éast quidem. Cleostrata Victus es, Chaline. Lysidamvs Cum nos di iuvere, Olympio, gaudeo. Olympio Pietate factum est mea atque maiorum meum. Lysidamvs Intro abi, uxor, atque adorna nuptias. Cleostrata Faciam ut iubes. Lysidamvs Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat? Cleostrata Scio. Lysidamvs Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures. Cleostrata Licet.— Lysidamvs Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent. Olympio Numquid moror?— Lysidamvs Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero.—