LOGOI

Passage

Plautus, Casina 2.8

lat plautus phi006 perseus lat2

Olympio Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum cum furca in urbem tamquam carbonarium. Lysidamvs Ita fieri oportet. Olympio Factum et curatum dabo. Lysidamvs Volui Chalinum, si domi esset, mittere tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper inimico nostro miseriam hanc adiungerem. Chalinvs Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam; captandust horum clanculum sermo mihi. nam illorum me alter cruciat, alter macerat. at candidatus cedit hic mastigia, stimulorum loculi. protollo mortem mihi; certum est, hunc Acheruntem praemittam prius. Olympio Vt tibi ego inventus sum obsequens. quod maxime cupiebas, eius copiam feci tibi. erit hodie tecum quod amas clam uxorem. Lysidamvs Tace. ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra ob istánc rem quin te deosculer, voluptas mea. Chalinvs Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua? ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.† Olympio Ecquid amas nunc me? Lysidamvs Immo edepol me quam te minus. licetne amplecti te? Chalinvs Quid, amplecti? Olympio Licet. Lysidamvs Vt, quia te tango, mel mihi videor lingere. Olympio Vltro te, amator, apage te a dorso meo. Chalinvs Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum: eidem me pridem, cum ei advorsum veneram, facere atriensem voluerat sub ianua. Olympio Vt tibi morigerus hodie, ut voluptati fui. Lysidamvs Vt tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi. Chalinvs Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes: solet hic barbatos sane sectari senex. Lysidamvs Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi bona multa faciam clam meam uxorem. Chalinvs Attatae, nunc pol ego demum in rectam redii semitam. hic ipsus Casinam deperit. habeo viros. Lysidamvs Iam hercle amplexari, iam osculari gestio. Olympio Sine prius deduci. quid, malum, properas? Lysidamvs Amo. Olympio At non opinor fieri hoc posse hodie. Lysidamvs Potest, siquidém cras censes te posse emitti manu. Chalinvs Enim véro huc aures magis sunt adhibendae mihi: iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos. Lysidamvs Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi locus est paratus: ei ego amorem omnem meum concredui; is mihi se locum dixit dare. Olympio Quid eius uxor? ubi erit? Lysidamvs Lepide repperi. mea uxór vocabit huc eam ad se in nuptias, ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet; ego iussi, et dixit se facturam uxor mea. illa hic cubabit, vir aberit faxo domo; tu rus uxorem duces: id rus hic erit tantisper dum égo cum Casina faciam nuptias. hinc tu ante lucem rus cras duces postea. satin docte? Olympio Astute. Chalinvs Age modo, fabricamini, malo hercle vestro tam vorsuti vivitis. Lysidamvs Scin quid nunc facias? Olympio Loquere. Lysidamvs Tene marsuppium, abi atque obsona, propera, sed lepide volo, molliculas escas, út ipsa mollicula est. Olympio Licet. Lysidamvs Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas, hordeías. Chalinvs Immo triticeías, si sapis. Lysidamvs Soleas. Chalinvs Qui quaeso potius quam sculponeas, quibus báttuatur tíbi os, senex nequissime? Olympio Vin lingulacas? Lysidamvs Quid opust, quando uxor domi est? ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet. Olympio In re praesenti ex copia piscaria consulere quid emam potero. Lysidamvs Aéquom oras, abi. argento parci nolo, obsonato ampliter. nam mihi vicino hoc etiam convento est opus, ut quod mandavi curet. Olympio Iamne abeo? Lysidamvs Volo.— Chalinvs Tribus nón conduci possum libertatibus, quin ego illis hodie comparem magnum malum quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam. manifesto teneo in noxia inimicos meos. sed si nunc facere volt era officium suom, nostra omnis lis est. pulchre praevortar viros. nostro omine it dies; iam victi vicimus. ibo intro, ut id quod alius condivit cocus, ego nunc vicissim ut alio pacto condiam, quo id quoi paratum est ut paratum ne siet sitque ei paratum quod paratum non erat.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable