LOGOI

Passage

Plautus, Casina 3.3

lat plautus phi006 perseus lat2

Lysidamvs Stultitia magna est, mea quidem sententia, hominem amatorem ullum ad forum procedere, in eum diem quoi quod amet in mundo siet; sicut ego feci stultus: contrivi diem, dum asto advocatus cuidam cognato meo; quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo, ne me nequiquam sibi hodie advocaverit. nam meo quidem animo qui advocatos advocet rogitare oportet prius et percontarier, adsitne ei animus necne adsit, quem ádvocet: si neget adesse, exanimatum amittat domum. sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi, metuo ne non sit surda atque haec audiverit. Cleostrata Audivi ecastor cum malo magno tuo. Lysidamvs Accedam propius. quid agis, mea festivitas? Cleostrata Te ecastor praestolabar. Lysidamvs Iamne ornata res? iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam, quae te adiutaret? Cleostrata Arcessivi, ut iusseras. verum hic sodalis tuos, amicus optumus, nescio quid se sufflavit uxori suae: negavit posse, quoniam arcesso, mittere. Lysidamvs Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum. Cleostrata Non matronarum officiumst, sed meretricium, viris alienis, mi vir, subblandirier. i tu atque arcesse illam: égo intus quod factost opus volo accurare, mi vir. Lysidamvs Propera ergo. Cleostrata Licet. iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum; miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.—

Provenance