Passage
Plautus, Casina 3.4
lat plautus phi006 perseus lat2
Alcesimvs Viso huc, amator si a foro rediit domum, qui me atque uxorem ludificatust, larua. sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum. Lysidamvs Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti? quid tibi mandavi? quid tecum oravi? Alcesimvs Quid est? Lysidamvs Vt bene vocivas aedis fecisti mihi, ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam. satin propter te pereo ego atque occasio? Alcesimvs Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras, tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam. Lysidamvs Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te eam nón missurum. Alcesimvs Quin eapse ultro mihi negavit eius operam se morarier. Lysidamvs Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem. Alcesimvs Quin nihili facio. Lysidamvs Quin me perdis. Alcesimvs Quin benest, quin etiam diu morabor, quin cupio tibi— Lysidamvs Quin— Alcesimvs Aliquid aegre facere. Lysidamvs Quin faciam lubens. numquam tibi hodie quin erit plus quam mihi. Alcesimvs Quin hercle di te perdant postremo quidem. Lysidamvs Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam? Alcesimvs Ducas, easque in maxumam malam crucem cum hác cum ístac, cumque amica etiam tua. abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero meam istúc transire uxorem ad uxorem tuam.— Lysidamvs Nunc tu mi amicus es in germanum modum. qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim, cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae? attat, quid illúc clamoris, opsecro, in nostrast domo?