LOGOI

Passage

Plautus, Casina 3.5

lat plautus phi006 perseus lat2

Pardalisca Núlla sum, núlla sum, tóta, tota óccidi, cor metu mortuomst, membra miserae tremunt, nescio unde auxili, praesidi, perfugi mi aut opis copiam comparem aut expetam: tanta factu modo mira miris modis intus vidi, novam atque integram audaciam. cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro, né quid in té mali fáxit ira pércita. eripite isti gladium, quae suist impos animi. Lysidamvs Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras? Pardalisca. Pardalisca Perii, unde meae usurpant aures sonitum? Lysidamvs Respice modo ad me. Pardalisca O ere mi— Lysidamvs Quid tibi est? quid timida es? Pardalisca Perii. Lysidamvs Quid, periisti? Pardalisca Perii, et tu periisti. Lysidamvs A, perii? quid ita? Pardalisca Vae tibi. Lysidamvs Immo, vae tibi sit. Pardalisca Ne cadam, amabo, tene me. Lysidamvs Quidquid est, eloquere mihi cito. Pardalisca Contine pectus, face véntum, amabo, pállio. Lysidamvs Timeo hóc negoti quíd siet, nisi haéc meraclo se úspiam percússit flore Liberi. Pardalisca Óptine aurís, amabo. Lysidamvs I ín malam a mé crucem, péctus, aurís, caput téque di pérduint, nám nisi ex té scio, quídquid hoc ést, cito, hoc iám tibi istúc cerebrúm dispércutiam, éxcetra tu, ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti. Pardalisca Ere mí— Lysidamvs Quid vis mea me áncilla? Pardalisca Nimiúm saevis. Lysidamvs Numeró dicis. sed hóc quidquid ést eloquere, ín pauca cónfer: quid íntus tumúlti fuít? Pardalisca Scibis, aúdi. malúm pessumúmque hic modo intus ápud nos tua áncilla hoc pácto exordíri coépit, quod haúd Atticám condecét disciplínam. Lysidamvs Quid ést id? Pardalisca Timór praepedít dicta línguae. Lysidamvs Possúm scire ego ístuc ex té quid negótist? Pardalisca Dicam. tua áncilla, quám tu tuó vilicó vis dare úxorem, ea íntus— Lysidamvs Quid íntus? quid ést? Pardalisca Imitátur malárum malám disciplínam, viró quae suo ínterminetur: vitam— Lysidamvs Quid érgo? Pardalisca Ah— Lysidamvs Quid ést? Pardalisca Interémere ait vélle vitam, gladium— Lysidamvs Hém. Pardalisca Gladium— Lysidamvs Quid eúm gladium? Pardalisca Habet. Lysidamvs Eí misero mihi, cúr eum habet? Pardalisca Inséctatur ómnis domí per aedis, nec quémquam prope ád se sínit adire: ita ómnes sub árcis, sub léctis laténtes metú mussitánt. Lysidamvs Occidi átque intérii. quid ílli obiéctumst malí tam repénte? Pardalisca Insánit. Lysidamvs Sceléstissimum me esse crédo. Pardalisca Immó si sciás dicta quaé dixit hódie— Lysidamvs Istúc expetó scire. quíd dixit? Pardalisca Aúdi. per ómnis deós et deás deierávit, occísurum eum hác nocte quícum cubáret. Lysidamvs Men óccidet? Pardalisca Án quippiam ád te attinét? Lysidamvs Vah. Pardalisca Quid cúm ea negóti tibíst? Lysidamvs Peccavi: illúc diceré, vilicúm, volébam. Pardalisca Sciéns de via ín semitám degrédere. Lysidamvs Numquíd mihi minátur? Pardalisca Tibi ínfesta solist plús quam cuiquam. Lysidamvs Quam ob rem? Pardalisca Quia se dés uxorem Olýmpioni, neque se tuam nec se suam neque viri vitam sinere in crástinum protólli: id huc míssa sum tibi ut dícerem, áb ea uti caveás tibi. Lysidamvs Perii hércle egó miser. Pardalisca Dígnus es. Lysidamvs Neque ést neque fuít me senéx quisquam amátor adaéque misér. Pardalisca Ludo ego húnc facete; nam quaé facta díxi omnia huíc falsa díxi: era átque haec dolum éx proxumo húnc protulérunt, ego húnc missa súm ludere. Lysidamvs Heús Pardalísca. Pardalisca Quid ést? Lysidamvs Est— Pardalisca Quid? Lysidamvs Ést quod volo éxquirere éx te. Pardalisca Moram óffers mihi. Lysidamvs Át tu mihi óffers maerórem. sed étiamne habét nunc Cásina gladium? Pardalisca Habét, sed duós. Lysidamvs Quid, duós? Pardalisca Alteró te occísurum aít, alteró vilicum hódie. Lysidamvs Occísissimús sum omniúm qui vivont. lorícam induám mi optumum ésse opinor. quid úxor mea? nón adiit átque ademit? Pardalisca Nemo aúdet prope áccedere. Lysidamvs Éxoret. Pardalisca Órat: negát ponere álio modo úllo profécto, nisí se sciát vilicó non datum íri. Lysidamvs Atque íngratiís, quia non vólt, nubet hódie. nam quór non ego íd perpetrém quod coépi, ut núbat mihi? íllud quidém volebam, nostró vilico. Pardalisca Saepícule peccas. Lysidamvs Timór praepedít verba. vérum, obsecró te, dic méd uxorem órare ut éxoret íllam, gládium ut ponat ét redire me íntro ut liceat. Pardalisca Núntiabo. Lysidamvs Ét tu orato. Pardalisca Et ego órabo. Lysidamvs At blande órato, ut solés. sed audin? si efféxis hoc, soleás tibi dabo, et ánulum in digitum aúreum et bona plúruma. Pardalisca Operám dabo. Lysidamvs Face ut ímpetres. Pardalisca Eo núnciam, nisi quíppiam remoráre me. Lysidamvs Abi et cúra. redit éccum tandem opsónatu meus ádiutor, pompám ducit.

Provenance