LOGOI

Passage

Plautus, Casina 3.6

lat plautus phi006 perseus lat2

Olympio Vide, fúr, sentis súb signis ducás. Citrio Qui vero hi súnt sentis? Olympio Quia quód tetigere, ilíco rapiunt, si eás ereptum, ilíco scindunt: ita quóquo adveniunt, úbiubi sunt, duplicí damno dominós multant. Citrio Heia. Olympio Áttat. cesso mágnufice patriciéque amicirier átque ita ero meo ire ádvorsum? Lysidamvs Bone vír, salve. Olympio Fateór. Lysidamvs Quid fit? Olympio Tu amás: ego ésurio et sitio. Lysidamvs Lepide éxcuratus incéssisti. Olympio Aha, hodie Lysidamvs Mane véro, quamquam fástidis. Olympio Fu fú, fetet tuos míhi sermo. Lysidamvs Quae rés? Olympio Haec res. etiámne adstas? enim véro πράγματά μοι παρέχεις. Lysidamvs Dabo tibi μέγα κακόν, ut ego opinor, nisi resistis. Olympio ὦ Ζεῦ, potin a me abeas, nisi me vis vomere hodie? Lysidamvs Máne. Olympio Quid est? quis hic ést homo? Lysidamvs Erus súm. Olympio Quis erus? Lysidamvs Cuius tú servus es. Olympio Servós ego? Lysidamvs Atqué meus. Olympio Non súm ego líber? meménto, meménto. Lysidamvs Mane átque asta. Olympio Omítte. Lysidamvs Servós sum tuós. Olympio Optumést. Lysidamvs Opsecró te, Olýmpisce mí, mi patér, mi patróne. Olympio Em, sapis sáne. Lysidamvs Tuos sum équidem. Olympio Quid mi ópust servo tam néquam? Lysidamvs Quid núnc? quam mox recreás me? Olympio Cená modo si sit cócta. Lysidamvs Hisce érgo abeant. Olympio Properé cito intró ite ét cito deproperáte. ego iam íntus ero, facite cenam mihi ut ebria sit. séd lepide nitidéque volo, níl moror barbaricó bliteo. stasne etiam? i sis, ego hic habeo. numquid est ceterum quod morae sit? Lysidamvs Gladiúm Casinam intus habére ait, qui me átque te intérimat. Olympio Scio. síc sine habére; nugás agunt: nóvi ego illás malas mérces. quin tu í modo mécum domum. Lysidamvs At pól malum métuo. i tú modo, perspicitó prius quid íntus agátur. Olympio Tam míhi mea víta quam túa tibi cárast. verum í modo. Lysidamvs Si tú iubes, em íbitur tecum.

Provenance