LOGOI

Passage

Plautus, Casina 4.2

lat plautus phi006 perseus lat2

Lysidamvs Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis, cena ubi erit cocta; égo ruri cenavero. nam novom maritum ét novam nuptam volo rus prosequi, novi hominum mores maleficos, ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup. sed properate istum atque istam actutum emittere, tandem ut † veniamus luci; égo cras hic ero. cras habuero, uxor, ego tamen convivium. Pardalisca Fit quod futurum dixi: incenatum senem foras extrudunt mulieres. Lysidamvs Quid tu hic agis? Pardalisca Ego eo quo me ipsa misit. Lysidamvs Veron? Pardalisca Serio. Lysidamvs Quid hic speculare? Pardalisca Nil equidem speculor. Lysidamvs Abi: tu hic cunctas, intus alii festinant. Pardalisca Eo.— Lysidamvs Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma. iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet. qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit. sed eccúm progreditur cum corona et lampade meus socius, compar, commaritus vilicus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable