LOGOI

Passage

Plautus, Casina 4.4

lat plautus phi006 perseus lat2

Pardalisca Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta; sospes iter incipe hoc, uti viro tuo sémper sis superstes, tuaque út potior polléntia sit vincásque virum victríxque sies, tua vóx superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies. noctúque et diu ut viro súbdola sis, ópsecro, memento. Olympio Malo máxumo suo hercle ílico, ubi tántillum peccássit. Lysidamvs Tace. Olympio Nón taceo. Lysidamvs Quae rés? Olympio Mala malaé male monstrat. Lysidamvs Faciés tu hanc rém mi ex paráta imparátam. id quaérunt volúnt, haec ut ínfecta fáciant. Pardalisca Age Olýmpio, quando vís, uxorem áccipe hanc ab nobis. Olympio Date érgo, datúrae si umquam éstis hodie. Lysidamvs Abíte intro. Pardalisca Amábo, integrae átque imperítae huic impército. Olympio Futurum est. Pardalisca Valéte. Olympio Ite iám. Lysidamvs Ite. Pardalisca Iám valete. Lysidamvs Iamne ábscessit úxor? Olympio Domíst, ne time. Lysidamvs Eúax, nunc pól demum ego sum líber. meúm corculúm, melculúm, verculum. Olympio Heús tu, malo, sí sapies, cavébis; meást haec. Lysidamvs Sció, sed meus fructus est prior. Olympio Tene hánc lampadem. Lysidamvs Ímmo ego hánc tenebo. Venus múltipotens, bona múlta mihi dedísti, huius cúm copiám mihi dedísti. Olympio O corpúsculum malaculum, mea uxórcula. quae res? Lysidamvs Quid est? Olympio Ínstitit plantam quasi lúca bos. Lysidamvs Tacé sis, nebula haúd est mollis aeque atque huius pectus est. Olympio Edepol papillam bellulam—ei misero mihi. Lysidamvs Quid est? Olympio Péctus mi icit non cubito, verum ariete. Lysidamvs Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu? at mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit. Olympio Vah. Lysidamvs Quid negotist? Olympio Opsecro, ut valentulast, paene exposivit cubito. Lysidamvs Cubitum ergo ire volt. Olympio Quin imus ergo? Lysidamvs I, belle belliatula.—

Provenance