LOGOI

Passage

Plautus, Casina 5.2

lat plautus phi006 perseus lat2

Olympio Neque quó fugiam neque ubí lateam neque hoc dédecus quo modo célem scio, tántum erus atque ego flágitio superávimus nuptiis nóstris, ita núnc pudeo atque ita núnc paveo atque ita inrídiculo sumus ámbo. sed ego ínsipiens nova núnc facio: pudet quém prius non puditum úmquamst. operám date, dum mea fácta itero: est operaé pretium auribus áccipere, ita rídicula auditu, íteratu ea súnt quae ego intus túrbavi. ubi intro hánc novam nuptam déduxi, rectá via in conclave ábduxi. sed ténebrae ibi erant tamquam ín puteo; dum sénex abest decumbe ínquam. cónloco fúlcio móllio blándior, út prior quám senex núptias pérpetrem. tárdus esse ílico coépi, quoniam respecto identidem, ne senex inlecebram stupri principio eam savium posco, réppulit míhi manum, néque enim dare sibi sávium me sivit. enim iám magis adproperó, magis iam libet ín Casinam inruere cupio íllam operam seni súrripere, forem óbdo, ne senex me ópprimeret. Myrrhina Ágedum, tuadi hunc. Cleostrata Ópsecro, ubi túa nova núptast? Olympio Perii hércle ego, manifésta res. Cleostrata Omnem órdine rem fatéri ergo aequom est. quíd intus agitur? quíd agit Casina? satin mórigera est? Olympio Pudet dícere. Cleostrata Memora órdine, ut occéperas. Olympio Pudet hércle. Cleostrata Age audacter postquám decubuisti, índe volo memoráre quid est factum Olympio flagitium est. Cleostrata Cavebunt qui audierint. faciant Olympio hoc magnus est. Cleostrata Perdis. quin tu pergis? Olympio Vbi us suptus porro Cleostrata Quid? Olympio Babae. Cleostrata Quid? Olympio Papae. Cleostrata est? Olympio Oh, erat maximum. ferrum ne haberet metui: id quaerere occepi dum gladium quaero, ne habeat, arripio capulum. séd cum cogitó, non habuit gládium, nam esset frígidus. Cleostrata Éloquere. Olympio At pudét. Cleostrata Num radix fúit, Olympio Non fuít. Cleostrata Num cucumis? Olympio Profecto hercle non fuit quicquam holerum, nisí, quidquid erat, cálamitas profécto attigerat númquam. íta, quidquid erat, grande erat. Myrrhina Quíd fit denique? edisserta. Olympio Vbi appello Casinam, †inquit “amábo, mea uxórcula, cur vírum tuom sic me spérnis? nimis tú quidem hercle immérito meó mi haec facís, quia mihí te expetívi.” ílla haud verbum fácit et saepit véste id qui estis múlieres. úbi illum saltum vídeo opsaeptum, rógo ut alteró sinat ire. volo, ut obvertam, cubitis im ullum muttit e surgo, ut in eam in atque illam in Myrrhina Perlepide narrat Olympio Savium itá quasi saetis lábra mihi compúngit barba, contínuo in genua ut ástiti, pectús mihi pedibus pércutit. decído de lecto praécipes: subsílit, optundit ós mihi. indé foras tacitus prófugiens exeo hóc ornatu quó vides, ut sénex hoc eodem póculo, quo egó bibi, biberet. Cleostrata Óptume est. séd ubi est palliolúm tuom? Olympio Hic íntus relíqui. Cleostrata Quid núnc? satin lepide adita est vobís manus? Olympio Mérito. séd concrepuerúnt fores. num illa mé nunc séquitur?

Provenance