LOGOI

Passage

Plautus, Casina 5.4

lat plautus phi006 perseus lat2

Chalinvs Úbi tu es, qui cólere mores Mássilienses póstulas? nunc tu si vis subigitare me, probast occasio. redi sis in cubiculum; periisti hercle. age, accede huc modo. nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captavero. Lysidamvs Perii, fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos. hac iter faciundumst, nam illac lumbifragiumst obviam. Cleostrata Iubeo te salvere, amator. Lysidamvs Ecce autem uxor obviamst: hac lupi, hac canes: lupina scaeva fusti rem gerit; hercle opinor permutabo ego illuc nunc verbum vetus: hac ibo, caninam scaevam spero meliorem fore. Myrrhina Quid agis, dismarite? Cleostrata Mi vir, unde hoc ornatu advenis? quid fecisti scipione aut quod habuisti pallium? Myrrhina In adulterio, dum moechissat Casinam, credo perdidit. Lysidamvs Occidi. Chalinvs Etiamne imus cubitum? Casina sum. Lysidamvs I in malam crucem. Chalinvs Non amas me? Cleostrata Quin responde, tuo quid factum est pallio? Lysidamvs Bacchae hercle, uxor— Cleostrata Bacchae? Lysidamvs Bacchae hercle, uxor— Myrrhina Nugatur sciens, nam ecastor nunc Bacchae nullae ludunt. Lysidamvs Oblitus fui, sed tamén Bacchae— Cleostrata Quid, Bacchae? Lysidamvs Sin id fieri non potest— Cleostrata Times ecastor. Lysidamvs Egone? Cleostrata Mentire hercle. nam palles male. ṇ quid me ṿẹ ụṣ am me rog̣ạs? ṃạḷẹ ṛ mihi g̣̣ṛatulor. q̣ụ ṣẹṇex ḥọ ọṇ ụ ụṇc̣ cạsiṇụst | — | quị ḥịc̣ lem frus ṛạm ḍịs (Olympio) qui étiam me miserum famosum fecit flagitiis suis. Lysidamvs Non taces? Olympio Non herle vero taceo. nam tu maxumo me opsecravisti opere, Casinam ut poscerem uxorem mihi túi amoris causa. Lysidamvs Ego istuc feci? Olympio Immo Hector Ilius te quidem oppresset. Lysidamvs Feci égo istaec dicta quae vos dicitis? Cleostrata Rogitas etiam? Lysidamvs Si quidem hercle feci, feci nequiter. Cleostrata Redi modo huc intro: monebo, si qui meministi minus. Lysidamvs Hercle, opinor, potius vobis credam quod vos dicitis. sed, uxor, da viro tuo hanc veniam. Myrrhina, ora Cleostratam; si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo, ne ut eam amasso, sí ego umquam adeo posthac tale admisero nulla causast, quin pendentem me, uxor, virgis verberes. Myrrhina Censeo ecastor veniam hanc dandam. Cleostrata Faciam ut iubes. propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero, hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam. Lysidamvs Non irata es? Cleostrata Non sum irata. Lysidamvs Tuaen fidei credo? Cleostrata Meae. Lysidamvs Lepidiorem uxorem nemo quisquam quam ego habeo hanc habet. Cleostrata Age tu, redde huic scipionem et pallium. Chalinvs Tene, si lubet. mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria: duobus nupsi, neuter fecit quod novae nuptae solet. Spectatores, quod futurumst intus, id memorabimus. haec Casina huius reperietur filia esse ex proxumo eaque nubet Euthynico nostro erili filio. nunc vos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare: qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum quod volet; verum qui non manibus clare, quantum poterit, plauserit, ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea.

Provenance