LOGOI

Passage

Plautus, Cistellaria 1.1

lat plautus phi007 perseus lat2

Selenivm Cum ego ántehac te amávi et mi amícam esse crévi, mea Gýmnasium, et mátrem tuám, tum id mihi hódie apéruistis, tu átque haec: sorór si mea ésses, qui mágis potuerítis mihi honórem ire habitum, néscio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror; íta omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis. éo ego vos amo ét eo á me magnam iniistis gratiam. Gymnasivm Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare tibi utilisque habere: ita in prándio nos lepide ác nitide accépisti apúd te, ut sempér meminerímus. Selenivm Lubénti edepol ánimo factum ét fiet á me, quae vós arbitrábor velle, éa ut expetéssam. Lena Quód ille dixit, quí secundo vénto vectus ést tranquilló mari, véntum gaudeo—écastor ad téd, ita hodie híc acceptaé sumus suávibus modis, néc nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret. Selenivm Quid ita, amabo? Lena Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat. Gymnasivm Amábo, hicine ístud decét? Lena Iusque fásque est: nemo álienus híc est. Selenivm Meritó vostro amó vos, quía me colitis et mágni facitis. Lena Decet pol, mea Selenium, hunc ésse ordiném benevoléntis intér se béneque amicitia útier, ubi istás videas summó genere natás, summatis mátronas, ut amícitiam colunt átque ut eam iunctám bene habent intér se. si idem istúd nos faciamús, si idém imitémur, itá tamen víx vivimús cum invídia summa. suárum opum nos vólunt esse indigéntes. nostrá copiá nil volúnt nos potésse suíque omniúm rerum nós indigére, út sibi simus súpplices. éas si ádeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini palám blandiúntur, clam, si óccasio usquam est, aquám frigidám subdolé suffúndunt. virís cum suís praedicánt nos solére, suás paelicés esse aiúnt, eunt depréssum. quia nós libertinaé sumus, et ego ét tua mater, ámbae meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educavi ex patribus conventiciis. neque ego hanc superbiai causa pepuli ad meretricium quaestum, nisi ut ne ésurirem. Selenivm At satius fuerat eam viro dare nuptum potius. Lena Heia, haec quidem ecastor cottidie viro núbit, nupsitque hodie, nubet mox noctu: numquam ego hanc viduam cubare sivi. nam si haec non nubat, lugubri fame familia pereat. Gymnasivm Necesse est, quo tu me modo voles esse, ita esse, mater. Lena Ecastor haud me paenitet, si ut dicis ita futura es. nam si quidem ita eris ut volo, numquam senecta fies semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis, multisque damno et mihi lucro siné meo saepe eris sumptu. Gymnasivm Di faxint. Lena Sine opera tua di horunc nil facere possunt. Gymnasivm Equidem hercle addam operam sedulo; sed tu aufer istaec verba. meus oculus, mea Selenium, numquam ego te tristiorem vidi esse. quid, cedo, te obsecro tam abhorret hilaritudo? neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis vide, ut petivit suspiritum alte) et pallida es. eloquere utrumque nobis, et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus. noli, obsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare. Selenivm Méd excrucio, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror; doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine. quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi? Gymnasivm Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem. Selenivm Quid faciam? Gymnasivm In latebras abscondas pectore penitissimo. tuam stultitiam sola facito ut scías sine aliis arbitris. Selenivm At mihi cordolium est. Gymnasivm Quid? id unde est tibi cor? commemora obsecro; quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri. Selenivm Siquid est quod doleát, dolet; si aútem non est—tamen hoc hic dolet. Gymnasivm Amat haec mulier. Selenivm Eho an amare occipere amarum est, obsecro? Gymnasivm Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus; gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit. Selenivm Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat. Gymnasivm Perfidiosus est Amor. Selenivm Ergo in mé peculatum facit. Gymnasivm Bono animo es, erit isti morbo melius. Selenivm Confidam fore, si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest. Gymnasivm Veniet. Selenivm Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit. sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror, quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem. Lena Matronae magis cónducibilest istuc, mea Selenium, unum amare et cúm eo aetatem exigere quoi nuptast semel. verum enim méretrix fortunati est oppidi simillima: non potest suam rem obtinere sola sine multis viris. Selenivm Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar. nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier, obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi, ut me, quém ego amarem graviter, sineret cúm eo vivere. Lena Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro consuevisti? Selenivm Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine, neque pudícitiam meam mi álius quisquam imminuit. Lena Obsecro, quó is homo insinuavit pacto se ad te? Selenivm Per Dionysia mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum, conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores. inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul blanditiis, muneribus, donis. Lena Mihi istunc vellem hominem dari, ut ego illum vorsarem! Selenivm Quid opust verbis? consuetudine coepi amare contra ego illum, et ille me. Lena O mea Selenium, adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo melius illi multo, quém ames, consulas quam rei tuae. Selenivm At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam, me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum, sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo. nam eúm pater eius subégit. nunc mea mater iratast mihi, quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim, eum uxorem ducturum esse aliam. Lena Nihil amori iniuriumst. Selenivm Nunc te amabo ut hanc hic unum triduom hoc solum sinas esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum. Lena Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis, faciam. Selenivm Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea, si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter eum inclámare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen), sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris. accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito. ego volo ire. Gymnasivm Vt mi excivisti lacrimas. Selenivm Gymnasium mea, bene vale. Gymnasivm Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro, ibis? Selenivm Immundas fortunas aequom est squalorem sequi. Gymnasivm Amiculum hoc sustolle saltem. Selenivm Sine trahi, cum egomet trahor. Gymnasivm Quando ita tibi lubet, vale atque salve. Selenivm Si possim, velim.— Gymnasivm Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi visa amare. Lena Istoc ergo auris graviter obtundo tuas, ne quem ames. abi intro. Gymnasivm Numquid me vis? Lena Vt valeas. Gymnasivm Vale.—

Provenance