Passage
Plautus, Cistellaria 2.1
lat plautus phi007 perseus lat2
Alcesimarchvs Credo égo Amorem primum ápud homines carníficinam comméntum. hanc égo de me coniécturam domi fácio, ni foris quaéram, qui omnés homines supero ántideo cruciábilitatibus ánimi. iactór agitor stimulór, versor in amóris rota, miser éxanimor, feror dífferor distrahor díripior, ita núbilam mentem animi hábeo. ubi sum, íbi non sum, úbi non sum, íbist animus, ita mi ómnia sunt ingénia; quod lúbet, non lubet iam id cóntinuo, ita me Amor lassum animi lúdificat, fugat, ágit, appetit, raptát, retinet, lactát, largitur: quód dat non dat; déludit: modo quód suasit, id díssuadet, quod díssuasit, id osténtat. maritúmis moribus mecum experitur ita méum frangit amantem ánimum; neque, nísi quia miser non eó pessum, mihi úlla abest perdito pérmities. ita páter apud villam détinuit me hos diés sex ruri cóntinuos, neque lícitum interea est méam amicam visére estne hóc miserum memorátu? nudiussextus (Alcesimarchvs) Pótine tu homo facinus facere strenuom? (Servvs) Aliorum affatim est qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum. Alcesimarchvs Quia vivo. Servvs Facile id quidem edepol possum, si tu vis. Alcesimarchvs Volo. Servvs At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo. Alcesimarchvs Numquam edepol faciam. Servvs Fidem da. Alcesimarchvs Do, non facturum esse me. sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies, sum nihili. Servvs Nihili hercle vero es. Alcesimarchvs perdite, quae me amaret contra. Servvs Dignus hercle es infortunio. Alcesimarchvs Ei me tot tam acerba facere in corde. Servvs Frugi nunquam eris. Alcesimarchvs Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem, Servvs Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene. Alcesimarchvs Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio, Servvs Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere. Alcesimarchvs Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita, Servvs Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror. Alcesimarchvs Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom. Servvs Ob istuc unum verbum , deciens qui furcam feras. Alcesimarchvs Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es? Servvs Dicam tibi: Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat. Alcesimarchvs Quian Servvs Quid tu ergo te manuleo (Alcesimarchvs) Quid si amo? (Tertia) est amor atque illam quam te amare intellego si conclusos vos me habere in carcere amoris noctesque et dies ni emórtuos mihi nunquam quisquam (Tertia) Immo maxumus. nam quí amant stulte atque inmodeste atque inprobe ne ament. (Alcesimarchvs) ubi tu es? Servvs Ecce me. Alcesimarchvs I, adfer mihi arma ét loricam adducito. Servvs Loricam adducam? Alcesimarchvs I, curre, equom adfer. Servvs Hercle hic insanit miser. Alcesimarchvs Abi atque hastatos multos, multos velites, multos cum multis—nil moror precario. ubi sunt quae iussi? Servvs Sanus hic non est satis. Tertia Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit. Servvs Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias, qui equom me adferre iúbes, loricam adducere, multos hastatos, post id multos velites, multos cum multis? haec tu pervorsario mihi . Alcesimarchvs Dixin égo istaec, obsecro? Servvs Modó quidem hercle haec dixisti. Alcesimarchvs Non praesens quidem. Servvs Praestigiator, siquidem hic non es atque ades. Tertia Video ego te Amoris valde tactum toxico, adulescens; eo te magis volo monitum. Alcesimarchvs Mone. Tertia Cave sís cum Amore tu unquam bellum sumpseris. Alcesimarchvs Quid faciam? Tertia Ad matrem eius devenias domum, expurges, iures, ores blande per precem eamque exores ne tibi suscenseat. Alcesimarchvs Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim. Senex prohibét divitiis máximis, dóte áltili atque opíma. muliérculam exornatulam. quidem hercle scita. quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor, adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli. Gymnasivm Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum; nam sola nulla invitior solet esse. Senex Me vocato, ne sola sis: ego tecum ero, volo ego agere, ut tú agas aliquid. Gymnasivm Nimis lépide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus. Senex Vt quom Venus adgreditur, placet; lepidumst amare semper. Gymnasivm Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit. Senex Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur. sed cum dicta huius intérpretor, haec herclest, ut ego opinor, meum quaé corrumpit filium. suspiciost eam esse, utpote quam nunquam viderim; de opinione credo. nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat: hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit. quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve. Gymnasivm vapulabis. Senex volo apud te. Gymnasivm Intro abeo, nam méretricem astare in via solam prostibuli sanest. Gymnasivm quid vis. Senex Volo éx te scire quidquid est quid ego usquam male feci tibi aut meus quisquam, id edisserta, quam ob rem me meumque filium quom matre remque nostram habes pérditui et praedatui? Gymnasivm Miser errat, ut ego dixi. lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur. potin operam inique equidem malam ut ne des innocenti? Senex Sed obsecro te, nullusnest tibi amator alius quisquam, nisi meus modo unus filius? Gymnasivm Quem quidem ego amem, alius nemo est. Senex At ego Gymnasivm Nil moror: damno sunt tui mihi similes. Senex Quid (Gymnasivm) isne est id arbitratus? (Gymasivm) datores negotioli bellissimi senices soletis esse. Lena Me respondere postulas? iniurium est. stipulari semper me ultro oportet a viris, eum quaestum facio, nil viris promittere. siquidem ímperes pro copia, pro recula Lena Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu. Gymnasivm Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita fere quam ad cursuram. eo sum tardiuscula. meminere officium suom. ita mustulentus ventus nares attigit. capillo scisso atque excissatis auribus quae quasi carnificis angiporta purigans non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae, febriculosae, miserae amicae, ósseae, diobolares, schoeniculae, miraculae, cum extritis talis, cum todillis crusculis Selenivm Molestus es. Alcesimarchvs Meae issula sua aedes egent. ad me sine ducam. Selenivm Aufer manum. Alcesimarchvs Germana mea sororcula. Selenivm Repudio te fraterculum. Alcesimarchvs Tum tu igitur, mea matercula. Melaenis Repudio te † fraterculum. Alcesimarchvs Opsecro te Selenivm Valeas. Alcesimarchvs Vt sinas Selenivm Nil moror. Alcesimarchvs Expurigare me. Selenivm Alcesimarchvs Sine dicám. Melaenis Satis sapit mihi tuis periuriis. at nunc non potest. Alcesimarchvs Supplicium polliceri volo. Selenivm At mi aps te accipere non libet. Alcesimarchvs Em omnia patior iure infelix. Selenivm Volup est neque tis misereri decet. quamquam hominem verba dare non illa qui frangant foedera eos (unknown) (Selenivm) dabis.— Alcesimarchvs At egó nec do néque te amíttam hodie, nisi quaé volo tecúm loqui das mihi operam. Melaenis Pótin ut mihi molestus ne sis? Alcesimarchvs Quin id est nomen mihi, omnes mortales vocant molestum. obsecro. Melaenis At frustra obsecras. quia sine omni Alcesimarchvs Dabo ius iurandum. Melaenis At ego nunc ab illo mihi caveo iure iurando tuo; similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium. Alcesimarchvs Nescia (Melaenis) nugas agis. Alcesimarchvs Supplicium dabo quo modo ego (Melaenis) quia es nactus novam, quae quaedam quasi tu nescias. Alcesimarchvs Di deaeque illam perdant † pariter. umquam, si hoc fallo. Melaenis Nil moror falsum fallis, eo te ignorat fides. postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares. Alcesimarchvs Quin equidem illam ducam uxorem. Melaenis Ducas, si nunc hoc si tibi commodumst, quae Alcesimarchvs Instruxi illi aurum atque vestem. (Melaenis) siquidem amabas, illi instrui. sed sino. iam hoc mihi responde quod ego te rogavero: instruxisti tibi ita ut voluisti (Alcesimarchvs) quod volo. Melaenis Eo quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia. habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet: tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia. Alcesimarchvs Di me perdant— Melaenis Quodcumque optes, tibi velim contingere. Alcesimarchvs Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater. Melaenis Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam. Alcesimarchvs Patierin me periurare? Melaenis Pol te aliquanto facilius, quam me meamque rem perire et ludificari filiam. alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi: hic apud nós iam, Alcesimarche, confregisti tesseram. Alcesimarchvs Face semel periclum. Melaenis Feci saepe, quod factum queror. Alcesimarchvs Redde mi illam. Melaenis Inter novam rem verbum usurpabo vetus: quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo. Alcesimarchvs Non remissura es mihi illam? Melaenis Pro me responsas tibi. Alcesimarchvs Non remittes? Melaenis Scis iam dudum omnem meam sententiam. Alcesimarchvs Satin istuc tibi in corde certumst? Melaenis Quin ego commentor quidem. Alcesimarchvs Non edepol ego istaec tua dicta nunc in auris recipio. Melaenis Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias. Alcesimarchvs At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi, itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia itaque me Saturnus eius patruos— Melaenis Ecastor pater. Alcesimarchvs Itaque me Ops opulenta illius avia— Melaenis Immo mater quidem. Alcesimarchvs Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter— tu me delenis, propter te haec pecco. Melaenis Perge dicere. Alcesimarchvs Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pérgis eloqui? Melaenis Non remittam. definitumst. Alcesimarchvs Enim vero ita me Iuppiter itaque me Iuno itaque Ianus ita—quid dicam nescio. iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam. di me omnes, magni minuti, ét etiam patellarii faxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio, nisi ego teque tuamque † filiam meque hodie obtruncavero, poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero, et equidem hercle nisi pedatu tertio † omnis efflixero, nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.— Melaenis Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit, illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum. sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust. postremo, quando aequa lege pauperi cum divite non licet, perdam operam potius quam carebo filia. sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom? et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.