Passage
Plautus, Curculio 1.1
lat plautus phi008 perseus lat2
Palinvrvs Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras Cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome? Phaedromvs Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor: si media nox est sive est prima vespera, si status condictus cum hoste intercedit dies, tamen est eundum quo imperant ingratiis. Palinvrvs At tandem, tandem— Phaedromvs Tandem es odiosus mihi. Palinvrvs Istuc quidem nec bellum est nec memorabile: tute tibi puer es, lautus luces cereum. Phaedromvs Egon apicularum congestum opera non feram, ex dulci oriundum melculo dulci meo? Palinvrvs Nam quo te dicam ego ire? Phaedromvs Si tu me roges, dicam ut scias. Palinvrvs Si rogitem, quid respondeas? Phaedromvs Hoc Aesculapi fanum est. Palinvrvs Plus iam anno scio. Phaedromvs Huic proxumum illud ostiumst oculissimum. salve, valuistin? Palinvrvs Ostium occlusissimum, caruitne febris te herí vel nudiustertius et heri cenavistine? Phaedromvs Deridesne me? Palinvrvs Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium? Phaedromvs Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum, numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet, cum ílla noctu clanculum ad me exit, tacet. Palinvrvs Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome? num tu pudicae cuipiam insidias locas aut quam pudicam ésse oportet? Phaedromvs Nemini, nec me ille sirit Iuppiter. Palinvrvs Ego item volo. ita tuom conferto amare semper, si sapis, ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro. semper curato ne sis intestabilis. Phaedromvs Quid istúc est verbi? Palinvrvs Caute ut incedas via: quod amas amato testibus praesentibus. Phaedromvs Quin leno hic habitat. Palinvrvs Nemo hinc prohibet nec vetat, quin quod palam est venale, si argentum est, emas. nemo ire quemquam publica prohibet via; dum ne per fundum saeptum facias semitam, dum ted abstineas nupta, vidua, virgine, iuventúte et pueris liberis, ama quid lubet. Phaedromvs Lenonis hae sunt aedes. Palinvrvs Male istis evenat. Phaedromvs Qui? Palinvrvs Quia scelestam servitutem serviunt. Phaedromvs Obloquere. Palinvrvs Fiat maxume. Phaedromvs Etiam taces? Palinvrvs Nempe obloqui me iusseras. Phaedromvs At nunc veto. sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est. Palinvrvs Nempe huic lenoni qui hic habitat? Phaedromvs Recte tenes. Palinvrvs Minus fórmidabo, ne excidat. Phaedromvs Odiosus es. eam vólt meretricem facere. éa me deperit, ego autem cum illa facere nolo mutuom. Palinvrvs Quid ita? Phaedromvs Quia proprium facio: amo pariter simul. Palinvrvs Malus clándestinus est amor, damnumst merum. Phaedromvs Est hercle ita ut tu dicis. Palinvrvs Iamne ea fert iugum? Phaedromvs Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi si est osculando quippiam impudicior. Palinvrvs Semper tu scito, flamma fumo est proxima; fumo comburi nil potest, flamma potest. qui é nuce nuculeum esse volt, frangit nucem: qui volt cubare, pandit saltum saviis. Phaedromvs At illa ést pudica neque dum cubitat cum viris. Palinvrvs Credam, pudor si cuiquam lenoni siet. Phaedromvs Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost, subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit. id eo fit, quia hic leno, hic qui aegrotus incubat in Aesculapi fano, is me excruciat. Palinvrvs Quid est? Phaedromvs Alias me poscit pro illa triginta minas, alias talentum magnum; neque quicquam queo aequi bonique ab eo impetrare. Palinvrvs , qui quod lenoni nulli est id ab eo petas. Phaedromvs Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum petitum argentum a meo sodali mutuom. quod si non affert, quo me vortam nescio. Palinvrvs Si deos salutas, dextrovorsum censeo. Phaedromvs Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores; me inferre Veneri vovi ieientaculum. Palinvrvs Quid? tu te pones Veneri ieientaculo? Phaedromvs Me, te atque hosce omnis. Palinvrvs Tum tu Venerem vomere vis. Phaedromvs Cedo, puere, sinum. Palinvrvs Quid ? Phaedromvs Iam scies. anus hic solet cubitare custos ianitrix, nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba. Palinvrvs Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium solet ésse. Phaedromvs Quid opust verbis? vinosissima est; eaque extemplo ubi ego vino has conspersi fores, de odore adesse me scit, aperit ilico. Palinvrvs Eine hic cum vino sinus fertur? Phaedromvs Nisi nevis. Palinvrvs Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim; ego nobis afferri cénsui. Phaedromvs Quin tu taces? si quid super illi fuerit, id nobis sat est. Palinvrvs Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare? Phaedromvs Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens. Palinvrvs Ita faciam. Phaedromvs Agite bibite, festivae fores; potate, fite mihi volentes propitiae. Palinvrvs Voltisne olivas pulpamentum capparim? Phaedromvs Exsuscitate vostram huc custodem mihi. Palinvrvs Profundis vinum: quae te res agitant? Phaedromvs Sine. viden út aperiuntur aedes festivissumae? num muttit cardo? est lepidus. Palinvrvs Quin das savium? Phaedromvs Tace, occultemus lumen et vocem. Palinvrvs Licet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable