Passage
Plautus, Curculio 1.2
lat plautus phi008 perseus lat2
Leaena Flós veteris vini meis náribus obiectust, éius amor cupidam me huc prólicit per tenebras. ubi ubi ést, prope me est. euáx, habeo. salve, ánime mi, Líberi lepos. ut véteris vetus tui cúpida sum. nam ómnium unguéntum odor praé tuo naútea est, tú mihi stácta, tu cínnamum, tú rosa, tú crocinum et casia es, tu télinum, nam ubi tú , íbi ego me pérvelim sepultam. séd quom adhuc náso odos óbsecutúst meo, da vicissim meo gutturi gaudium. nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto tangere, invergere in me liquores tuos, sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar. Phaedromvs Sitit haéc anus. Palinvrvs Quantillúm sitit? Phaedromvs Modica ést, capit quadrántal. Palinvrvs Pol ut praédicas, vindémia huic ánui non sat est sóli. canem esse hánc quidem magis pár fuit: sagax násum habet. Leaena Amábo, cúia vox sonát procul? Phaedromvs Cénseo hanc áppellandam anum. adíbo. redi ét respice ád me, Leaéna. Leaena Imperatór quis est? Phaedromvs Vínipollens lépidus Liber, tibí qui screánti, siccaé, semisómnae adfért potiónem et sitím iam sedátum it. Leaena Quám longe a me abest? Phaedromvs Lúmen hoc vide. Leaena Grándiorém gradum ergó fac ad me, óbsecro. Phaedromvs Sálve. Leaena Egon sálva sim, quaé siti sícca sum? Phaedromvs At iám bibes. Leaena Diu fit. Phaedromvs Ém tibi anus lepida. Leaena Sálve, oculissime homo. Palinvrvs Age, effúnde hoc cito in barathrúm, propere prolúe cloacam. Phaedromvs Tace. Nólo huic male dicí. Palinvrvs Faciam igitur mále potius. Leaena Venús, de paulo paúlulum hoc tíbi dabo haud lubénter. nam tíbi amantes própitiantes vínum potantés danunt omnés, mihi haud saepe évenunt talés hereditátes. Palinvrvs Hoc víde ut ingurgitat ímpura in se mérum avariter, faucíbus plenis. Phaedromvs Perii hércle, huic quid primúm dicam nesció. Palinvrvs Em istuc, quod míhi dixti. Phaedromvs Quid id ést? Palinvrvs Periisse ut té dicas. Phaedromvs Male tibi di faciant. Palinvrvs Díc isti. Leaena Ah. Palinvrvs Quíd est? ecquid lubet? Leaena Lúbet. Palinvrvs Etiam mihi quóque stimulo foderé lubet te. Phaedromvs Tace, né— Palinvrvs Noli, taceo. écce autem bibit árcus, pluet credo hércle hodie. Phaedromvs Iamne égo huic dico? Palinvrvs Quid díces? Phaedromvs Me periísse. Palinvrvs Age dice. Phaedromvs Anus, aúdi. hóc volo scíre te: pérditus súm miser. Leaena At pól ego oppidó servata. séd quid est? quid lubet pérditum dícere te essé? Phaedromvs Quia id quod amo cáreo. Leaena Phaedrome mi, ne plora amabo. tu mé curato né sitiam, ego tibi quód amas iam huc addúcam.— Phaedromvs Tibine égo, si fidem servás mecum, vineám pro aurea statuá statuam, quae tuó gutturí sit monumentum. qui me ín terra aeque fórtunatus erít, si illa ad me bítet, Palinúre? Palinvrvs Edepol qui amát, si eget, misera ádficitur, ere, aerúmna. Phaedromvs Non íta res est, nam cónfido parasítum hodie adventúrum cum argénto ad me. Palinvrvs Magnum ínceptas, si id éxpectas quod núsquamst. Phaedromvs Quid si ádeam ad fores atque óccentem? Palinvrvs Si lúbet, neque veto neque iúbeo, quando égo te video immútatis moribus esse, ere, atque ingénio. Phaedromvs Péssuli, heus péssuli, vós salutó lubens, vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro, gérite amantí mihi mórem, amoeníssumi, fite causa mea ludii barbari, sussilite, obsecro, et mittite istanc foras, quae mihi misero amanti ebibit sanguinem. hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi nec mea gratia commovent se ocius. re spicio, nihili meam vos gratiam facere. st tace, tace. Palinvrvs Taceo hercle equidem. Phaedromvs Sentio sonitum. tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.