Passage
Plautus, Curculio 2.2
lat plautus phi008 perseus lat2
Cocvs Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi quae opus súnt, parasito ut sit paratum prandium, quom veniat? Palinvrvs Mane sis, dum huic conicio somnium. Cocvs Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers. Palinvrvs Fateór. Cocvs Abi, déprome. Palinvrvs Age tu interea huic somnium narra, meliorem quam ego sum suppono tibi. nam quod scio omne ex hoc scio. Cappadox Operam ut det. Palinvrvs Dabit.— Cappadox Facit hic quod pauci, ut sit magistro óbsequens. da mi igitur operam. Cocvs Tam etsi non novi, dabo. Cappadox Hac nocte in somnis visus sum viderier procul sedere longe a me Aesculapium, neque eum ad me adire neque me magni pendere visumst. Cocvs Item alios deos facturos scilicet: sane illi inter se congruont concorditer. nihil est mirandum, melius si nil fit tibi, namque incubare satius te fuerat Iovi, qui tibi auxilio in iure iurando fuit. Cappadox Siquidem íncubare vélint qui periuraverint, locus nón praeberi potis est in Capitolio. Cocvs Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio petas, ne forte tibi évenat magnum malum, quod in quiete tibi portentumst. Cappadox Bene facis. ibo atque orabo.— Cocvs Quae res male vortat tibi.— Palinvrvs Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est? estne hic parasitus qui missust in Cariam? heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius. Phaedromvs Quid istíc clamorem tollis? Palinvrvs Parasitum tuom video currentem ellum usque in plátea ultima. hinc auscultemus quid agat. Phaedromvs Sane censeo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable