Passage
Plautus, Curculio 3.1
lat plautus phi008 perseus lat2
Lyco Beatus videor: subduxi ratiunculam, quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet: dives sum, si non reddo eis quibus debeo. verum hercle vero cum belle recogito, si magis me instabunt, ad praetorem sufferam. qui homo mature quaesivit pecuniam, nisi eam mature parsit, mature esurit. cupio aliquem emere puerum, qui usurarius nunc mihi quaeratur. usus est pecunia. Cvrcvlio Nil tu me saturum monueris. memini et scio. ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace. edepol ne ego hic med intus explevi probe, et quidem reliqui in ventre cellae uni locum, ubi reliquiarum reliquias reconderem. quis hic est qui operto capite Aesculapium salutat? attat, quem quaerebam. sequere me. simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo. Lyco Vnocule, salve. Cvrcvlio Quaeso, deridesne me? Lyco De Coclitum prosapia te esse arbitror, nam ei sunt unoculi. Cvrcvlio Catapulta hoc ictum est mihi apud Sicyonem. Lyco Nam quid id refert mea, an aula quassa cum cinere effossus siet? Cvrcvlio Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat; nam illaec catapultae ád me crebro commeant. adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi quod insigne habeo, quaeso ne me incomities. Lyco Licetne ínforare, si incomitiare non licet? Cvrcvlio Non inforabis me quidem, nec mihi placet tuom profecto nec forum nec comitium. sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes, inibis a me solidam et grandem gratiam. Lyconem quaero tarpezitam. Lyco Dic mihi, quid eum nunc quaeris? aut ? Cvrcvlio Eloquar. ab Therapontigono Platagidoro milite. Lyco Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine, dum scribo, explevi totas ceras quattuor. sed quid Lyconem quaeris? Cvrcvlio Mandatumst mihi, ut has tabellas ad eum ferrem. Lyco Quis tu homo es? Cvrcvlio Libertus illius, quem omnes Summanum vocant. Lyco Summane, salve. qui ? fac sciam. Cvrcvlio Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius, summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant. Lyco Alibi te meliust quaerere hospitium tibi: apud mé profecto nihil est Summano loci. sed istúm quem quaeris ego sum. Cvrcvlio Quaeso, tune is es, Lyco trapezita? Lyco Ego sum. Cvrcvlio Multam me tibi salutem iussit Therapontigonus dicere, et has tabellas dare me iussit. Lyco Mihin? Cvrcvlio Ita. cape, signum nosce. nostin? Lyco Quidni noverim? clupeatus elephantum ubi machaera dissicit. Cvrcvlio Quod istic scriptum est, id te orare iusserat profecto ut faceres, suam si velles gratiam. Lyco Concede, inspiciam quid sit scriptum. Cvrcvlio Maxime, tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto. Lyco “Miles Lyconi ín Epidauro hospiti suo Thérapontigonus Platagidorus plurimam salutem dicit.” Cvrcvlio Meus hic est, hamum vorat. Lyco “Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet tibi, ut ei detur quam istic emi virginem, quod te praesente isti egi teque interprete, et aurum et vestem. iam scis ut convenerit: argentum des lenoni, is huic det virginem.” ubi ipsus? cur non venit? Cvrcvlio Ego dicam tibi: quia nudiusquartus venimus in Cariam ex India; ibi nunc statuam volt dare auream solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet septempedalis, factis monumentum suis. Lyco Quam ob rem istuc? Cvrcvlio Dicam. quia enim Persas, Paphlagones, Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros, Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam, Centauromachiam et Classiam Vnomammiam, † Libyamque oram omnem Conterebromniam, dimidiam partem nationum usque omnium subegit solus intra viginti dies. Lyco Vah. Cvrcvlio Quid mirare? Lyco Quia enim in cavea si forent conclusi, ítidem ut pulli gallinacei, ita non potuere uno anno circumirier. credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis. Cvrcvlio Immo etiam porro, si vis, dicam. Lyco Nil moror. sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia. atque eccum video. leno, salve. Cappadox Di te ament. Lyco Quid hoc quod ad te venio? Cappadox Dicas quid velis. Lyco Argentum accipias, cum illo mittas virginem. Cappadox Quid quod iuratus sum? Lyco Quid id refert tua, dum argentum accipias? Cappadox Qui monet quasi adiuvat. sequimini. Cvrcvlio Leno, cave in té sit mora mihi.—