Passage
Plautus, Curculio 4.2
lat plautus phi008 perseus lat2
Cvrcvlio I tú prae, virgo: nón queo quod póne me est serváre. et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet. Cappadox Nemo it infitias. Cvrcvlio At tamen meliusculum est monere. Lyco Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri, minas triginta. Cappadox Meminero, de istoc quietus esto. et nunc idem dico. Cvrcvlio Et quidem meminisse ego haec volam te. Cappadox Memini, et mancupio tibi dabo. Cvrcvlio Egon ab lenone quicquam mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua, qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis, alienos manu emittitis alienisque imperatis, nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli. item genus est lenonium inter homines meo quidem animo ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque: odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli, nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet; qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur, eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt. Lyco Edepol lenones meo animo novisti, lusce, lepide. Cvrcvlio Eodem hércle vos pono et paro: parissimi estis hibus: hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso; vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant. rogitationis plurimas propter vos populus scivit, quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam; quasi aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges. Lyco Tacuisse mavellem. Cappadox Hau male meditate maledicax es. Cvrcvlio Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico, verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo. ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam. Lyco, numquid vis? Lyco Bene vale. Cvrcvlio Vale. Cappadox Heus tu, tibi ego dico. Cvrcvlio Eloquere, quid vis? Cappadox Quaeso, ut hanc cures, ut bene sit isti. bene ego istam eduxi meae domi et pudice. Cvrcvlio Si huius miseret, ecquid das qui bene sit? Cappadox Malúm. Cvrcvlio Opust hóc qui te procures. Cappadox Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi égo te; fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle. Lyco Summane, numquid nunciam me vis? Cvrcvlio Vale atque salve, nam et operam et pecuniam benigne praebuisti. Lyco Salutem multam dicito patrono. Cvrcvlio Nuntiabo.— Lyco Numquid vis, leno? Cappadox Istas minas decem, qui me procurem, dum melius sit mihi, des. Lyco Dabuntur, cras peti iubeto.— Cappadox Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare. nam illam minis olim decem puellam parvolam emi, sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi; periisse credo. quíd id mea refert? ego argentum habeo. quoi hómini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt. nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare.—