Passage
Plautus, Curculio 4.3
lat plautus phi008 perseus lat2
Therapontigonvs Nón ego nunc medíocri incedo irátus iracúndia, sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis. nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas, quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere. Lyco Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio, sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo. Therapontigonvs Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas. Lyco Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi, nec daturus súm. Therapontigonvs Idem ego istuc quom credebam credidi, te nihil esse redditurum. Lyco Quor nunc a me igitur petis? Therapontigonvs Scire volo quoi reddidisti. Lyco Lusco liberto tuo, is Summanum se vocari dixit, éi reddidi. Therapontigonvs quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias? nec mihi quidém libertus ullust. Lyco Fácis sapientius quam pars † lenonum, libertos quí habent et eos deserunt. Therapontigonvs Quid feci † Lyco Quod mandasti feci, túi honoris gratia, tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem. Therapontigonvs Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes. Lyco Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem? ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale. Therapontigonvs Quid valeam? Lyco Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem.— Therapontigonvs Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?