LOGOI

Passage

Plautus, Curculio 5.1

lat plautus phi008 perseus lat2

Cvrcvlio Antiquom poëtam audivi scripsisse in tragoedia, mulieres duas peiores esse quam unam. res itast. verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum, rogat unde habeam. quid id tu quaeris? quia mi quaesitost opus. nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus. vix foras me abripui atque effugi. apage istanc canículam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable