LOGOI

Passage

Plautus, Curculio 5.2

lat plautus phi008 perseus lat2

Planesivm Phaedrome, propera. Phaedromvs Quid properem? Planesivm Parasitum ne amiseris. magna res est. Phaedromvs Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter. Planesivm Teneo. Phaedromvs Quid negotist? Planesivm Rogita unde istunc habeat anulum. pater istum meus gestitavit Cvrcvlio At mea matertera. Planesivm Mater ei utendum dederat. Cvrcvlio Pater † uois rusum tibi. Planesivm Nugas garris. Cvrcvlio Soleo, nam propter eas vivo facilius. Planesivm Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas. Cvrcvlio Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem? Planesivm Libera ego sum nata. Cvrcvlio Et alii multi qui nunc serviunt. Phaedromvs Enim vero irascor. Cvrcvlio Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit. quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea. Therapontigonvs Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir? Cvrcvlio Audio. si vis tribus bolis, vel in chlamydem. Therapontigonvs Quin tu is in malam crucem cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem. Cvrcvlio Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem me reposcis? Therapontigonvs Quam ab lenone ábduxti hodie, scelus viri. Cvrcvlio Nullam abduxi. Therapontigonvs Certe eccistam video. Phaedromvs Virgo haec libera est. Therapontigonvs Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu? Phaedromvs Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam. Therapontigonvs Ego quidem pro istac rem solvi áb trapezita meo. quam ego pecuniam quadruplicem ábs te et lenone auferam. Phaedromvs Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines, ambula in ius. Therapontigonvs Non eo. Phaedromvs Licet antestari? Therapontigonvs Non licet. Phaedromvs Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito; at ego, quem licet, te. accede huc. Therapontigonvs Servom antestari? Cvrcvlio Vide. em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius. Therapontigonvs Em tibi. Cvrcvlio O cives, cives. Therapontigonvs Quid clamas? Phaedromvs Quid tibi istum tactio est? Therapontigonvs Quia mihi lubitum est. Phaedromvs Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace. Planesivm Phaedrome, obsecro serva me. Phaedromvs Tamquam me et genium meum. miles, quaeso te ut mihi dicas unde illum habeas anulum, quem parasitus hic te elusit. Planesivm Per tua genua te obsecro, ut nos facias certiores. Therapontigonvs Quid istuc ad vos attinet? quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit. Cvrcvlio Vt fastidit gloriosus. Therapontigonvs Mitte istum, ego dicam omnia. Cvrcvlio Nihil est quod ille dicit. Planesivm Fac me certiorem, óbsecro. Therapontigonvs Ego dícam, surge. hanc rem ágite atque animum advórtite. pater meus habuit Periplanes †Planesium is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo, ut aequom fuerat, filio. Planesivm Pro Iuppiter. Therapontigonvs Et istó me heredem fecit. Planesivm O Pietas mea, serva me, quando ego te servavi sedulo. frater mi, salve. Therapontigonvs Qui credam ego istuc? cedo, si vera memoras, quae fuit mater tua? Planesivm Cleobula. Therapontigonvs Nutrix quae fuit? Planesivm Archestrata. ea me spectatum tulerat per Dionysia. postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat, exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont, ego pertimesco: ibi mé nescio quis arripit timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam. nec quo me pacto abstulerit possum dicere. Therapontigonvs Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi, ubi is est homó qui te surripuit? Planesivm Nescio. verum hunc servavi semper mecum una anulum; cum hoc olim perii. Therapontigonvs Cedo, ut inspiciam. Cvrcvlio Sanan es, quae isti committas? Planesivm Sine modo. Therapontigonvs Pro Iuppiter, hic est quem egó tibi misi natali die. tam facile novi quam me. salve, mea soror. Planesivm Frater mi, salve. Phaedromvs Deos volo bene vortere istam rem vobis. Cvrcvlio Et ego nobis omnibus: tu ut hodie adveniens cenam des sororiam, hic nuptialem cras dabit. promittimus. Therapontigonvs Tace tú. Cvrcvlio Non taceo, quando res vortit bene. tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo. Therapontigonvs Quid dotis? Cvrcvlio Egone? ut semper, dum vivat, me alat. verum hercle dico. Therapontigonvs Me lubente feceris. sed leno hic debet nobis triginta minas. Phaedromvs Quam ob rem istuc? Therapontigonvs Quia ille íta repromisit mihi: si quisquam hanc liberali asseruisset manu, sine controversia omne argentum reddere. nunc eamus ad lenonem. Cvrcvlio Laudo. Phaedromvs Hoc prius volo, meam rem ágere. Therapontigonvs Quid id est? Phaedromvs Vt mihi hanc despondeas. Cvrcvlio Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare? Therapontigonvs Si haec volt. Planesivm Mi frater, cupio. Therapontigonvs Fiat. Cvrcvlio Bene facis. Phaedromvs Spondesne, miles, mi hanc uxorem? Therapontigonvs Spondeo. Cvrcvlio Et ego hoc idem una spondeo. Therapontigonvs Lepide facis. sed eccúm lenonem, incedit, thensaurum meum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable